Lernjahr: 5 |
Autor: Seneca |
Datum: 16. 06. 2005 |
Inhalt: Sklaven, Philosophie |
||
Titel: Wer ist frei? | ||
Einleitung: In der römischen Gesellschaft bestanden große Unterschiede zwischen freien Bürgern und Sklaven. Seneca als Philosoph sieht die Unterschiede zwischen "frei" und "unfrei" aber anders begründet. |
||
Vis tu cogitare istum, quem tu servum tuum vocas, ex iisdem seminibus ortum (esse et) eodem caelo frui, aeque spirare, aeque vivere, aeque mori! Tam tu illum ingenuum videre potes quam ille te servum. Haec summa praecepti mei est: Sic cum inferiore vivas, quemad-modum tecum superiorem velis vivere! "At ego", inquis, "nullum habeo dominum." Bona aetas est: forsitan habebis. Quid ergo? Vive cum servo clementer, comiter quoque, et in sermonem illum admitte et in consilium et in convictum. Non est, mi Lucili, quod amicum tantum in foro et in curia quaeras: Si diligenter attenderis, et domi invenies. ? "Servus est." Ostende, quis non sit: alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni, omnes spei, omnes timori. |
||
Interpretationsaufgaben:
|
||
Übersetzung: |