e-Latein Umfrage:
Warum lernt ihr Latein?
Aus Interesse
Aktuell
Weil ich muss
Anderer Grund

Probeschularbeiten

Lernjahr: 4

Autor: Cicero

Datum: 29. 10. 2004

Inhalt: Philosophie, Bildung

Titel: Rechtfertigung der Philosophie
Einleitung: Für viele Römer galt nur eine Beschäftigung dem, was in den Bereichen der Politik, der Wirtschaft oder des Krieges anwendbar waren, als sinnvoll. Cicero hingegen wandte sich immer mehr philosophischen Themen zu.

Quamquam enim libri nostri complures1 non modo ad legendi sed etiam ad scribendi studium excitaverunt, tamen interdum vereor, ne quibusdam bonis viris philosophiae nomen sit invisum mirenturque in ea me tantum operae et temporis ponere.

Ego autem, quamdiu res publica per eos gerebatur, quibus se ipsa commiserat, omnes meas curas cogitationesque in eam conferebam.

Cum autem dominatu unius omnia tenerentur neque esset usquam consilio aut auctoritati locus, socios denique tuendae rei publicae ? summos viros ? amisissem, nec me angoribus dedidi, quibus essem confectus, nisi iis restitissem indignis homine docto voluptatibus.

Cum enim res publica, in qua omnes meas curas, cogitationes, operam ponere solebam, nulla esset omnino, illae scilicet litterae conticuerunt forenses et senatoriae.


Interpretationsaufgaben:
  • Wie begründet Cicero sein Engagement f?r die Philosophie? Vergleiche diese Motivation mit der Senecas!
  • Warum meint Cicero, seine philosophischen Schriften rech-fertigen zu müssen? Hältst Du antike Philosophie heute noch f?r aktuell? Welchen Fragen müssen wir uns stellen?

Übersetzung: