| Miser Catulle, desinas ineptire |
| et quod vides perisse, perditum ducas. |
| Fulsere quondam candidi tibi soles, |
| cum ventitabas, quo puella ducebat |
5 | amata nobis, quantum amabitur nulla! |
| Ibi illa multa tum iocosa fiebant, |
| quae tu volebas nec puella nolebat. |
| Fulsere vere candidi tibi soles. |
| Nunc iam illa non vult:tu quoque, inpotens, noli |
10 | nec, quae fugit, sectare nec miser vive, |
| sed obstinata mente perfer, obdura. |
| Vale, puella! Iam Catullus obdurat |
| nec te requiret nec rogabit invitam. |
| At tu dolebis, cum rogaberis nulla: |
15 | Scelesta vae te! Quae tibi manet vita? |
| Quis nunc te adibit? Cui videberis bella? |
| Quem nunc amabis? Cuius esse diceris? |
| Quem basiabis? Cui labella mordebis? |
| At tu, Catulle, destinatus obdura. |