e-Latein Umfrage:
Warum lernt ihr Latein?
Aus Interesse
Aktuell
Weil ich muss
Anderer Grund

Marcus Tullius Cicero: De natura deorum II, 133


Sin quaeret quispiam, cuiusnam causa tantarum rerum molitio facta sit - arborumne et herbarum, quae, quamquam sine sensu sunt, tamen a natura sustinentur: at id quidem absurdum est; an bestiarum: nihilo probabilius deos mutarum et nihil intellegentium causa tantum laborasse. Quorum igitur causa quis dixerit effectum esse mundum? Eorum scilicet animantium, quae ratione utuntur; hi sunt di et homines; quibus profecto nihil est meIius; ratio est enim, quae praestet omnibus. Ita fit credibile deorum et hominum causa factum esse mundum, quaeque in eo mundo sint omnia. Faciliusque intellegetur a dis inmortalibus hominibus esse provisum, si erit tota hominis fabricatio perspecta omnisque humanae naturae figura atque perfectio.
... Und leichter wird erkannt werden, daß von den unsterblichen Göttern für die Menschen vorgesorgt worden ist, wenn die ganze Schöpfung des Menschen durchschaut worden sein wird und die Gestalt und Vollendung des ganzen menschlichen Wesens. 

Online gestellt von Hannes, am 15. 08. 2014 zuletzt geändert.