| Cenabis belle, Juli Cerialis, apud me; |
| condicio est melior si tibi nulla, veni. |
| Octavam poteris servare; lavabimur una: |
| scis quam sint Stephani balnea iuncta mihi. |
5 | Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo |
| utilis, et porris fila resecta suis, |
| mox vetus et tenui major cordyla lacerto, |
| sed quam cum rutae frondibus ova tegant; |
| altera non deerunt leni versata favilla, |
10 | et Velabrensi massa coacta foco, |
| et quae Picenum senserunt frigus olivae. |
| Haec satis in gustu. Cetera nosse cupis? |
| Mentiar, ut venias: pisces, coloephia, sumen, |
| et chortis saturas atque paludis aves, |
15 | quae nec Stella solet rara nisi ponere cena. |
| Plus ego polliceor: nil recitabo tibi, |
| ipse tuos nobis relegas licet usque Gigantas, |
| rura vel aeterno proxima Vergilio. |