| "Et neque iam color est mixto candore rubori |
| nec vigor et vires et quae modo visa placebant, |
| nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo. |
| Quae tamen ut vidit, quamvis irata memorque |
495 | indoluit quotiensque puer miserabilis "eheu" |
| dixerat, haec resonis iterabat vocibus "eheu". |
| Cumque suos manibus percusserat ille lacertos, |
| haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem. |
| Ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam: |
500 | "heu frustra dilecte puer!", totidemque remisit |
| verba locus, dictoque "vale" inquit et Echo. |
| Ille caput viridi fessum submisit in herba, |
| lumina mors clausit domini mirantia formam. |
| Tum quoque se, postquam est inferna sede receptus, |
505 | in Stygia spectabat aqua. Planxere sorores |
| naides et sectos fratri posuere capillos, |
| planxerunt dryades: plangentibus adsonat Echo. |
| Iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant: |
| nusquam corpus erat, croceum pro corpore florem |
510 | inveniunt foliis medium cingentibus albis." |