| Muli gravati sarcinis ibant duo: |
| unus ferebat fiscos cum pecunia, |
| alter tumentes multo saccos hordeo. |
| Ille onere dives celsa cervice eminens, |
5 | comes quieto sequitur et placido gradu. |
| Subito latrones ex insidiis advolant |
| Interque caedem ferro mulum sauciunt, |
| Diripiunt nummos, neglegunt vile hordeum. |
| Spoliatus igitur cum casus fleret suos: |
10 | "Equidem" inquit alter "me contemptum esse gaudeo; |
| nam nil amisi nec sum laesus vulnere." |
| Hoc argumento tuta est hominum tenuitas; |
| Magnae periclo sunt opes obnoxiae. |