| Pravo favore labi mortales solent |
| et, pro iudicio dum stant erroris sui, |
| ad paenitendum rebus manifestis agi. |
| Facturus ludos dives quidam nobilis |
5 | proposito cunctos invitavit praemio, |
| quam quisque posset ut novitatem ostenderet. |
| Venere artifices laudis ad certamina; |
| quos inter scurra, notus urbano sale, |
| habere dixit se genus spectaculi |
10 | quod in theatro numquam prolatum foret. |
| Dispersus rumor civitatem concitat. |
| Paulo ante vacua turbam deficiunt loca. |
| In scaena vero postquam solus constitit |
| sine apparatu, nullis adiutoribus, |
15 | silentium ipsa fecit expectatio. |
| Ille in sinum repente demisit caput, |
| et sic porcelli uocem est imitatus sua, |
| uerum ut subesse pallio contenderent |
| et excuti iuberent. Quo facto, simul |
20 | nihil est repertum, multis onerant laudibus |
| hominemque plausu prosequuntur maximo. |
| Hoc uidit fieri rusticus: "Non mehercule |
| me vincet" inquit, et statim professus est |
| idem facturum melius se postridie. |
25 | Fit turba maior. Iam fauor mentes tenet |
| et derisuros, non spectaturos, scias. |
| Vterque prodit. Scurra degrunnit prior, |
| movetque plausus et clamores suscitat. |
| Tunc simulans sese vestimentis rusticus |
30 | porcellum obtegere (quod faciebat scilicet, |
| sed, in priore quia nil compererant, latens), |
| pervellit aurem vero, quem celaverat, |
| et cum dolore vocem naturae exprimit. |
| Adclamat populus scurram multo similius |
35 | imitatum, et cogit rusticum trudi foras. |
| At ille profert ipsum porcellum e sinu, |
| turpemque aperto pignore errorem probans: |
| "En hic declarat quales sitis iudices!" |