e-Latein Umfrage:
Warum lernt ihr Latein?
Aus Interesse
Aktuell
Weil ich muss
Anderer Grund

Gregor der Große: Gregor, Dialogi, 02, Prolog 1


(1) Fuit vir vitae venerabilis, gratia Benedictus et nomine, ab ipso pueritiae suae tempore cor gerens senile. (2) Aetatem quippe moribus transiens, nulli animum voluptati dedit, sed dum in hac terra adhuc esset, quo temporaliter libere uti potuisset, despexit iam quasi aridum mundum cum flore. (3) Qui liberiori genere ex provincia Nursia exortus, Romae liberalibus litterarum studiis traditus fuerat. (4) Sed cum in eius multis ire per abrupta vitiorum cerneret, eum, quem quasi in ingressum mundi posuerat, retraxit pedem, (5) ne si quid de scientia eius adtingeret, ipse quoque postmodum in inmane praecipitium totus iret. (6) Despectis itaque litterarum studiis, relicta domo rebusque patris, solo Deo placere desiderans, sanctae conversationis habitum quaesivit. (7) Recessit igitur scienter nescius et sapienter indoctus.
 

Online gestellt von Martin, am 15. 08. 2014 zuletzt geändert.