e-Latein Umfrage:
Warum lernt ihr Latein?
Aus Interesse
Aktuell
Weil ich muss
Anderer Grund

Gregor der Große: Gregor, Dialogi, 02, 1.2


(1) Benedictus autem religiosus et pius puer, cum nutricem suam flere conspiceret, eius dolori conpassus, ablatis secum utrisque fracti capisterii partibus, sese cum lacrimis in orationem dedit. (2) Qui ab oratione surgens, ita iuxta se vas sanum repperit, ut in eo fracturae inveniri vestigia nulla potuissent. (3) Mox autem nutricem suam blande consolatus, ei sanum capisterium reddidit, quod fractum tulerat. (4) Quae res in loco eodem a cunctis est agnita, atque in tanta admiratione habita, ut hoc ipsum capisterium eius loci incolae in ecclesiae ingressu suspenderent, quatenus et praesentes et secutori omnes agnoscerent, Benedictus puer conversationis gratiam a quanta perfectione coepisset. (5) Quod annis multis illic ante oculos omnium fuit, et usque ad haec Langobardorum tempora super fores ecclesiae pependit.
 

Online gestellt von Martin, am 15. 08. 2014 zuletzt geändert.