von ThomasVulpius » Fr 26. Jan 2018, 17:08
Neque Petrus, iānitor caelī, Franciscum, pontificem maximum, mortuum in paradīsum pervenīre sinet, sed in īnferōs dētrūdet, ubi eius anima in vatillō prūnae centum mīlia annōrum ā daemonibus coquētur atque assābitur. Tum identidem (cf. MBS § 168,2) renātus vītās miserrimās aget, dum tōtam vītam (vel: inter tōtam vītam [cf. MBS § 201,14b], per tōtam vītam [cf.MBS § 201,19b]) cottīdiē Latīnē locūtus erit. Quod quandō futūrum sit, nēmō scit nisi sortilega.
Zuletzt geändert von
ThomasVulpius am Mi 31. Jan 2018, 16:42, insgesamt 3-mal geändert.