magna sane res et digna, de qua disputetur. quo magis miror, quod tu,Bracbecule, in ipso foro Latine loquendi eam posuisti. nonne difficile tibi erit de tanta re pure ac Latine disserere ?
praeterea miror - ut ad rem ipsam revertar - , quanta credulitate multi homines dictitare soleant tantam mahumetanorum multitudinem civitatibus nostris non modo non nocere, sed emolumento esse, si modo advenae quam primum consuetudini vitae et moribus nostris se accommodant. o sancta simplicitas! qui ita sentiunt, neglegunt magnam illorum partem minime id contendere, ut moribus atque institutis nostris se accommodent.quid? in quibusdam urbium nostrarum regionibus si versaris, haud facile discerneres, in urbe Turcica sis an media in Europa. qua re isti creduli minime scilicet commoventur; quin etiam ipsam varietatem morum laudant , quam civitatis Europaeae propriam esse arbitrantur. patientissimi sunt et indulgentissimi eorum, qui , cum mores suos severos tenent, eam ipsam indulgentiam ac tolerantiam contemnunt despiciuntque. vix enim invenias civitates islamicas, in quibus mahumetani alienae religionis alienive cultus patientissimos umquam se praestiterint. at nos miramur, quod in media civitate nostra inveniuntur, qui paratissimi sunt ad arma capienda, ut res publica islamica fiat, licet id bellum adhuc in oriente geratur. cavendum est, ne quando bellum nostrae quoque civitati iam pridem labefactatae inferant.