audi(vis)tis, Medici, de ea re?

Beiträge zu Themen, die in keine andere Kategorie passen

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

audi(vis)tis, Medici, de ea re?

Beitragvon sinemetu » Mi 16. Dez 2015, 13:28

Credat, qui credere vult - morbi percrebrescunt!
Occasione festi sanctae Annae (26 die m. Iulii in ecclesia catholica) convenimus una domi Annae minime sanctae, uxoris Adalberti, qui munere decurionis in navi fungebatur tempore primi mei itineris marini (Aprili/Maio 2013, iuxta litus prope Massiliam), viri valde iocosi, sicut et ipsa est Anna uxor eius (optime quoque ambo coquuntur!).
Rem valde miram dixit mihi Anna, rumorum collectrix. Nempe, morbos "manuum sordidarum" - ut sunt dysenteria, enterobiosis, giardiosis, icterus (generis A), toxocariosis aut taeniasis - denuo crebriores fieri in orbe occidentali (etiam in nostra Polonia) propter... usum machinarum elutoriarum. Nam antea, cum manibus catillos, pocula etc. lavare soleremus, nolentes volentes saepius et manus ipsas aqua saponeque elutorio lavabamus. Hodie autem, machina id faciente, rarius manus aquae imponamus.

http://iconoclastes2.blogspot.de/2015/0 ... scunt.html
Quaestor sum, quaerere quaerique possum ...
sinemetu
Senator
 
Beiträge: 4476
Registriert: Mo 2. Apr 2012, 18:02

Re: audi(vis)tis, Medici, de ea re?

Beitragvon medicus » Mi 16. Dez 2015, 23:16

Haec verba tricae sunt. Ad giardiosem:
http://www.gesundheits-lexikon.com/Infe ... iardiasis/
:D
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39


Zurück zu Sonstige Diskussionen



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 61 Gäste