Erdogan und Paranoia

Beiträge zu Themen, die in keine andere Kategorie passen

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Erdogan und Paranoia

Beitragvon consus » So 20. Aug 2017, 10:45

De distorto pravoque Erdogani ingenio

Turcorum ductor, quae te dementia turbat?
Tu cave ne fastu pectora plena geras!
Nonne superbia vana solet praecedere casum?
Te delirantem tot documenta monent.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Erdogan und Paranoia

Beitragvon Tiberis » Di 22. Aug 2017, 01:16

Quousque qui Europam modo regunt iunctam,
aequa illius calumnias ferent mente?
audaciam quousque perferent tantam?
quod iste se interponit impudens rebus
nostris homo, vi summa erit recusandum.
sunt namque certi, ut ait Horatius,fines.
neque audiantur, qui velint furorem eius
sedare , quamvis concitaverit cives.
et Turcia, iste dum obtinet potestatem,
pars esse iunctae non meretur Europae.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Erdogan und Paranoia

Beitragvon Zythophilus » Di 22. Aug 2017, 08:43

Miramur, querimur, simul minamur
poenas. Quid fieri putamus? Ille
nos ridet, neque eget tamen tributis
nummis auxilioque, cum queramur.
Miratur, queritur, simul minatur.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16844
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Erdogan und Paranoia

Beitragvon Prudentius » Mi 23. Aug 2017, 08:24

Gemach, oh ihr Dichter! Haltet ein! Haltet ein! Übersetzungsdeutsch ist auch eine schöne Sprache.
Ihr vereinsamt ja das Forum, indem der Interessent denken muss, er müsse seinen Beitrag in Form einer lat. Elegie formulieren! :-o
Prudentius
Senator
 
Beiträge: 3577
Registriert: Di 24. Mai 2011, 17:01

Re: Erdogan und Paranoia

Beitragvon Zythophilus » Mi 23. Aug 2017, 10:29

Frustra iubes gratas tacere, Prudenti,
Musas, silere cum poeta non possit.
Tu non uetaris – an tibi ulla res obstat? –
Germanicam transferre carmina in linguam.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16844
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Erdogan und Paranoia

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 4. Nov 2017, 17:24

Hoc saepe iam dīxī: Quicquid id est timeō extrāneōs etiam profugōs hūc mittentīs.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Erdogan und Paranoia

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 4. Nov 2017, 17:27

Tiberis hat geschrieben:Quousque qui Europam modo regunt iunctam,
aequa illius calumnias ferent mente?
audaciam quousque perferent tantam?
quod iste se interponit impudens rebus
nostris homo, vi summa erit recusandum.
sunt namque certi, ut ait Horatius,fines.
neque audiantur, qui velint furorem eius
sedare , quamvis concitaverit cives.
et Turcia, iste dum obtinet potestatem,
pars esse iunctae non meretur Europae.


*Sultānus Bosporeus cum mūribus porcellīs contrā cellās penāriās Germāniae coniūrāvit.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Erdogan und Paranoia

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 4. Nov 2017, 17:30

Prudentius hat geschrieben:Gemach, oh ihr Dichter! Haltet ein! Haltet ein! Übersetzungsdeutsch ist auch eine schöne Sprache.
Ihr vereinsamt ja das Forum, indem der Interessent denken muss, er müsse seinen Beitrag in Form einer lat. Elegie formulieren! :-o


Quis praeter mē, scelerātissimum atque maximē nefārium omnium hominum, sodālēs ē forō fugat?
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Erdogan und Paranoia

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 4. Nov 2017, 17:35

Zythophilus hat geschrieben:Miramur, querimur, simul minamur
poenas. Quid fieri putamus? Ille
nos ridet, neque eget tamen tributis
nummis auxilioque, cum queramur.
Miratur, queritur, simul minatur.


Annō bis mīllēsimō trīcēsimō sextō rūpēs *planētoīdēs nōmine Apōphis in *Turciam dēcidet omnīsque *Turcōs collīdet, contundet, percellet, prōflīgābit.

Bild

Fortasse etiam vermēs rapidī istum dictātōrem *islāmicum dēvorābunt.

Bild

Vel *Rebecca *Lee istum plumbeīs tēlīs perforābit.

Bild

Vel rēgīna dracōnum istum vīset.

Bild

Vel *Godzilla domum rēgiam, quam iste *Istanbūlī exstrūxit, dēvastābit atque combūret.

https://images-na.ssl-images-amazon.com/images/M/MV5BNWJmMDA4NDAtYjVmYy00YzliLWIyMTktOGM5ZGJiN2VkZTQ1XkEyXkFqcGdeQXVyNDUzOTQ5MjY@._V1_.jpg

Vel aliēnigenae *extraterrestrēs magnā nāvigiōrum sīdereōrum classe ā planētā Mārte profectī hūc sē cōnferent, ut *Turciam armīs lūcidīs dēleant.

Bild

Vel imperium galacticum stlātīs imperiālibus *Turciam aggrediētur.

Bild

Vel īnsecta *arachnoīdia *Turciam oppriment.

https://i.ytimg.com/vi/uJQZdk5jMEg/maxresdefault.jpg

Vel *Zatoichi, eques *Nippōnus caecus, istum copide *Nippōnicā dissecābit.

Bild

Vel *Voldemort, dominus āter, istum mortiferā incantātiōne, quae "avada kedavra" vocātur, interficiet. (Quae vōx Chaldaea "dēstruō, cum loquor" significat.)

https://i.pinimg.com/originals/b4/18/ff/b418ff6e3d93f2db73dd50e6790abe8f.jpg

Ēn spīritum ānulī *Turciam supervolantem!

Bild

Ūnus *Erdoğan ad omnīs regendōs,
ūnus *Erdoğan ad omnīs investīgandōs,
ūnus *Erdoğan ad omnīs et in tenebrās et vincla coniciendōs,
in terrā *Turciā, cui offūsa cālīgō est.

Ēn magnum *Orcōrum exercitum in *Turciam invādentem!

Bild

Nōnne equitēs mortuī quoque istum dīlacerābunt?

Bild
Bild

Ēn *Tarantulam *Istanbūlō appropinquantem!

https://image.tmdb.org/t/p/original/ccjSeVoh3ZPXoiFSkFmZZM1HmsC.jpg

Nōnne *terminātra *Istanbūlum in pulverem atque cinerem redigent?

Bild
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten


Zurück zu Sonstige Diskussionen



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 23 Gäste