De nocte Latina Vindobonae celebranda

Neues aus der Antike: aktuelle Forschungsergebnisse, Ausgrabungen, Veranstaltungen und die Antike in den Medien

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De nocte Latina Vindobonae celebranda

Beitragvon Zythophilus » Do 15. Apr 2010, 07:56

Cras, ubi lux solis modo cesserit alma tenebris,
cras NOX, cui faueat Musa, LATINA cadet.
Condita ab Iliadis geminis tunc moenia credes,
per quae Danubius se tamen ire docet.

http://www.nox-latina.at.tf
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16914
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: De nocte Latina Vindobonae celebranda

Beitragvon Medicus domesticus » Do 15. Apr 2010, 10:39

Rem iucundissimam tu vobis monstras! Tali spectaculo admirabili Lingua Latina vivificabitur, mi Zythophile, et certe discipuli nocte latina laetabuntur.

Vale feliciter,
tibi dicit medicus montanus bavaricus.
:)
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7272
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: De nocte Latina Vindobonae celebranda

Beitragvon philistion » Do 15. Apr 2010, 13:56

Salve Zytophile,

Facietne Sodalidas quoque "Noctem Graecam"?

Vale!
ἓν οἶδα ὅτι οὐδὲν οἶδα
Benutzeravatar
philistion
Censor
 
Beiträge: 733
Registriert: Mi 10. Dez 2008, 11:05
Wohnort: Prope oenipontum

Re: De nocte Latina Vindobonae celebranda

Beitragvon Zythophilus » Do 15. Apr 2010, 21:28

SALVE
Noctem Graecam fieri non puto, sed nocte Latina res ad linguam Graecam pertinentes etiam monstrantur uel saltem monstrari possunt. Paucis in scholis linguam Graecam doceri scito, ut nec sint multi, qui eam discant, nec multi, qui doceant. Nocti ergo modo rebus Graecis deditae non multos interfuturos fuisse puto.
VALE
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16914
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: De nocte Latina Vindobonae celebranda

Beitragvon Zythophilus » Fr 16. Apr 2010, 13:39

Hac omnes alacres Romani nocte uidemur
et quidam tunica membra togaue tegunt.
Disce cibos hodie Romano more parare.
Ludere si libeat, lude merumue roga.
Pagina docta placet nec desunt multa iocosa.
Mortua quae dicta est, lingua Latina uiget.
En, tibi quae placeant, possum res mille referre:
Gaudet cum superis Romulus ipse. Veni!
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16914
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: De nocte Latina Vindobonae celebranda

Beitragvon Medicus domesticus » So 18. Apr 2010, 09:53

Salve iterum, Zythophile,

Te rogo, ut nobis dicas:
Nox Latina felicem exitum habuit et bene prospereque successit?
Multi homines et discipuli interfuerunt Nocti Latinae?

Si nobis ea narraveris, laetabor.

Vale.
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7272
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: De nocte Latina Vindobonae celebranda

Beitragvon Zythophilus » So 18. Apr 2010, 15:47

Accidit, ut multos uisuros munera Romae
nox illa attraheret, noxque peracta bene est.
Hanc scit post noctem, si quis dubitauerit ante,
non modo sermonem nocte uigere nigra.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16914
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: De nocte Latina Vindobonae celebranda

Beitragvon Zythophilus » So 18. Apr 2010, 16:19

Vbi imagines Noctis Latinae mirari licebit, locum earum hic indicabo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16914
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam


Zurück zu Neuigkeiten aus dem Altertum



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste