Zythophilus scripsit / hat geschrieben:Rhenano ... in Monte ...
Salve, Zythophile, salvete, amici pariter omnes! Castellum illud fossa aquae plena circumdatum non in monte, sed in planitie cisrhenana situm est. Ceterum nomini castelli eadem prima est littera atque fabulae scaenicae titulo. Bene valete.
O ter quaterque te infelicem, Zythophile! Prorsus nescio, quibus verbis, quanto mihi dolori sit error tuus, salva tua exprimam dignitate. Castellum illud Rheinsberg* non in Rhenania inferiore situm est, sed in marca Brandenburgensi. Distat ab urbe Berolino m. p. fere XLV, a Rheno autem fluvio m. p. plus CCCXXX. Bene et feliciter vale.
____________________________ * cf. Kurt Tucholsky, Rheinsberg – ein Bilderbuch für Verliebte.
Nonne Fridericus rex Borussiae et Voltarius in castello quodam, cui nomen est Moyland, anno MDCCXL. primum inter se convenerunt ? illic philosophum cum rege de fabula quadam scaenica collocutum esse suspicor, quae inscripta est " de furore fanatico sive de propheta Mohammed"; quae fabula anno MDCCXLI. primum Lutetiae Parisiorum edita saeculo XIX. ineunte a Iohanne Wolfgango Goethe in Theodiscum conversa est.
vale et valete.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Personis ab Apollonio optime indagatis Tiberis etiam reliqua* (Moyland, Mahomet) intentissima cura investigavit. Quid mirum, si distichon componendum mihi esse censebam?
Nunc tandem Tiberis, tenebris quae tecta latebant,
Protulit in lucem: sum stupefactus ego.
Moyland** (nomen Batavum): < mooi (amoenus) + land (terra) = Terra Amoena. Sunt autem qui nomen ductum esse putent a nomine urbis Mailand (Mediolanum).
Salve, Apolloni! Salve, Tiberis! Utrique vestrum aenigma licet proponere novum. Quid aliud? Duo ergo simul nobis propediem perplexa immineant aenigmata. Feliciter valete.
austriaci quoque carissimi! ne s. benedictus quidem eis auxilio uidetur uenisse. quid faciamus? locus ille uel dicam specula illa splendidissima undis danuuii fluuii subluta ante oculos maneat posita! ad quam enim librum illum, quem quaerimus, ex parte, nisi magno in errore uersor, pertinere suspicor. equidem cum timeam, ne aenigma hoc lepidissimum e conspectu abeat, – fortasse nimis festinans – nouam nunc litteram ad te mitto, n. optime uale, amice mi.
Salve, Alibaba! Verba tua - nescio quo modo - ad monasterium Medlicense et ad Umberti Eci librum qui inscribitur Nomen Rosae videntur pertinere. Lege quaeso http://www.e-latein.de/phpBB/viewtopic.php?f=18&t=22595&start=15. Felicissimum tibi exopto diem Solis.
quadam in urbe ædificium est templo simile - sed non orando conveniunt hoc in loco - ornatum multis simulacris. coronatum est duobus simulacris nostris temporibus, cuius unum deam monstrat protegentem commercium artesque, alter deam cum homine scientiæ fabrisque.
quæ urbs? quod aedificium? quæ deæ? qui artifex?