Tiberis Conso s.d.p.
pro festinatione in itinere tuo parando summa cum concinnitate respondisti ! ex quo veluti sponte sua munus tuum evenire videtur: nam suspicio non abest te esse collegam in lingua Latina docenda
tamen non amplius , quae sit condicio tua, requiram, scilicet non ignorans studium tale vanum esse. num Alcinous ab Ulixe - cuius simillimus mihi videris esse - poposcit et flagitavit, ut nomen ac condicionem proderet ?
immo exspectabat, donec ille sua sponte omnia narraret. sed haec hactenus.
gratissimum mihi est, quod tua interest plura de carminibus F.i Schubert comperire. "itineris hiberni" editiones circiter decem possideo, e quibus has tibi commendare velim:
a) quae Petro Anders canente M.Raucheisen comitante Berolini anno MCMXLV (!!) expugnatione urbis imminente edita est. quam cum audit, quis est, quin commoveatur?
b) editionem quasi "classicam" Theoderico Fischer-Dieskau Georgio Demus interpretibus (anno, nisi fallor, MCMLXIX )
c) editionem noviorem Thoma Quasthoff Carolo Spencer interpretibus
d) editionem novissimam Romano Trekel canente; quem quis comitetur clavili, me oblitum esse doleo ( discus mihi ad manum non est..)
de his si plura vis comperire, post reditum tuum libenter accuratius disserere poterimus.
bonum iter facias!