Tiberis omnibus sodalibus s.d.
novum thema vobis proponere velim, de quo sine ira et studio me vix disserere posse confiteor. sed conabor tamen...
ne putaveritis me rem inanem aut levem tractare : agitur de aequitate in omnibus rebus, sine qua fieri non potest, ut sit iustitia in re publica.
sed in nostra civitate persaepe fit, ut maior pars, cum lege ac ratione democratica se excusat, aequitate neglecta ceteris leges imponat, quae iis detrimento sunt eosque in iure eorum impediunt.
quid ? nonne iura paucorum minuuntur, si condicionem Slovenorum spectamus, qui in Carinthia habitant ? cuius provinciae praefectus sententia summi rei publicae iudicii neglecta parti minori , id est Slovenis,
ius tabularum bilinguium obstinate adhuc negabat, scilicet dictitans se praecepta democratiae exsequi, in qua multitudo paucis , quemadmodum velit, possit imperare. sed ista multitudo Carinthiana non flocci facit iura Slovenorum, quae constituta sunt in pactione rei publicae anno MCMLV facta: quae pactio autem est fundamentum liberae rei publicae Austriacae.
ergo cum plurimi arbitrentur democratiam esse summum bonum,ego iustitiam in omnibus rebus pluris aestimo. nam ubi parti civium iura negantur, ubi aequitas deest, democratia nihil est nisi vox inanis. memores esse debemus verborum Ciceronis :
" Qui autem parti civium consulunt, partem neglegunt, rem perniciosissimam in civitatem inducunt, seditionem atque discordiam".
sed etiam in rebus levioribus aequitas est optanda: numquid est aequum, si fumatio vetatur in foris aut in viis publicis, ubi neminem laedas ? ne quis dixerit sibi damno ac detrimento esse, si quis sub divo fumarit. tamen moderatores nonnullarum civitatum multitudine plaudente paucos, qui adhuc fumant, ita agere vetant non solum in aedificiis publicis, quod aequum quidem est, sed etiam in locis apertis, quod iniquissimum est.
apud Ulpianum legimus iuris praecepta haec esse: honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere. ius autem esse, ut Celsus definivit, artem aequi et boni. si autem vetamur id agere, quo nemo laedatur, ex iustitia et aequitate libido ac licentia fit. in Civitatibus Unitis Americae, unde restrictiones potius quam libertates in nostram civitatem affluere solent, societates quaedam oeconomicae eo processerunt, ut operariis in ipsis domibus eorum fumatione interdicerent; quod interdictum si neglegerent, causam praeberent sui dimittendi. aequumne hoc est et bonum? in civitate Singapurensi ii, qui forte aut neglegenter aliquid in loco publico abiecerint, sive schedulam sive truncam cigarillam, ad hortos publicos purgandos damnantur, ut concivibus documento sint. aequumne hoc et bonum?
iam plura velim dicere, sed timeo, ne longus sim. equidem spero vos, quae sentio, intellecturos: leges atque interdicta vana esse, nisi ad aequitatem pertineant; ipsam democratiam vanam esse, nisi in ea ars aequi et boni colatur.
valete.