durgicola hat geschrieben:Num quoque christicolis illius larva timenda estQuacum coniugium contrahere ipse cupis?
Ego, simulatque larva domi meae affuerit, eos, qui res *esōtericas futtiles esse ducunt, larvam mecum adducens terrore ac metu certe afficiam - imprimis illum dominum et deum artis *stilisticae, qui me, cum larva nondum adsit, multos iam annos irridet et se hominem *scepticum, ut ita dicam, sive rerum *esōtericarum minime credentem (cf. RHH § 135,1b) praebet. In larvis sunt omnia! Nemo umquam a perpetuo redincarnationum circulo liberabitur, cuius in aedibus *ectoplasma non apparuerit.