von Tiberis » Mo 26. Sep 2016, 23:57
ecce novum:
fabula scriptoris celeberrimi est de medico sene, qui domo flammis absumpta de vita sibi reliqua cogitat. in tanta solitudine quid manebit? spes amoris novi vana fuit. unus ex iis, cum quibus consuetudo ei fuit, auctorem incendii se praestitit. sed solacio ei est, quod filia nepotem ei peperit.
quae fabula?
nomen scriptoris?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis