von Exinterator » Mi 20. Sep 2017, 14:33
Vir quidam catenis vinctus capitis damnatur. Rex tamen, qua est in subitos magnanimitate, iubet eum bono esse animo: cupere enim se illum a supplicio eximere. Postridie mane, inquit, antequam ad supplicium ducaris, sacculum, (in quem visus ferri non potest) tibi mittendum curabo duos calculos continentem, eiusdem ponderis ac formae sed non eiusdem coloris, unum nigrum, album alterum. Inicito manum: si calculum album expiscaberis, vives, sin nigrum, morieris. Pridie diei quo illi supplicium subeundum erat, filia regis, eius viri amore capta, patrem suum nigros tantum calculos in saccum condidisse fatetur. Quo rescito, vir totam noctem insumpsit in excogitandis mediis quibus se a rege defendere posset (nam eum palam doli arguere non potest). Quanam ratione contra regem se tuitus est?
Zuletzt geändert von
Exinterator am Mi 20. Sep 2017, 15:13, insgesamt 1-mal geändert.