aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mi 15. Nov 2017, 02:22

Ita est, litteratissime Conse. :klatsch:

Gratias tibi pro verbis benevolentibus. :oops:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Aenigma litterale

Beitragvon consus » Do 16. Nov 2017, 13:07

Hodie vobis, amici doctissimi, proponere velim aenigma sane insolitum:
Oro vos investigetis quendam iambum trimetrum. Factus est a Seneca atque constat ex XXXIII litterarum notis et VI vocabulis.
Ecce litterarum notae:
AAAAA B C DD EE FF G IIII LL MM N Q SS TTTT UUU
Quae apte inserendae sunt vacuis his locis quibus illa vocabula repraesentantur:
- - - - - - / - - - - - - - / - - - / - - - / - - - - - - - - - / - - - - - //
Utinam ne hoc aenigmate plus aequo cruciemini!
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 16. Nov 2017, 23:31

Salve, Conse !

Tragoedias Senecae percurrens in hunc incidi versum (Oed.213)

DVBIAM SALVTEM QVI DAT AFFLICTIS NEGAT

:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Fr 17. Nov 2017, 10:15

TIBERI amico suo litteratissimo s. d. p. C.
Multum hercle laborasti de illo versu investigando: novem fere milia versuum perscrutatus es, idque feliciter, non frustra! Duplici ergo gratulatione dignus es. Restat ut hoc addam: Paulum nunc respira ab illa oculorum animique contentione priusquam novum aenigma excogites!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 17. Nov 2017, 14:19

consus hat geschrieben:novem fere milia versuum perscrutatus es


tantam versuum copiam percurrere non opus erat. nam divinatione quadam adductus - nonne de aenigmate solvendo actum est? - a fabula Oedipodionia quaerere coepi. :D cum scirem trimetrum investigandum a vocabulo sex litterarum incipere, res non difficilis fuit. itaque non est, cur "animi vel oculorum respiratione" egeam. :wink:
:stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Fr 17. Nov 2017, 21:05

Vae! timeo Tiberim solventem aenigmata caeca:
Nulla requirentem res latet hercle virum.

:lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 19. Nov 2017, 03:30

positis inordinatis bene in ordine syllabis versus Catulliani latebras cito reperis.

COR-DI-E-ET-MI-NE-NI-O-O-O-PVS-RAS-RIS-TIS-VE-VI

qui versus?
8)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » So 19. Nov 2017, 09:55

Scripsit metra dicans Cybelaeque Attique Catullus:
LXIII 17 hat geschrieben:et corpus evirastis Veneris nimio odio
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 19. Nov 2017, 14:26

bene res tibi soluta est modico quoque spatio.

gratulor! :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » So 19. Nov 2017, 14:29

Immiscere ferunt undis te, sedule, tosta
hordea, pumilio, teque iuuare tuos.
Dicite, ubi manibus nanorum fortibus humor
fiat, ubi latices impigra turba coquat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mo 20. Nov 2017, 01:19

Fortasse in monte Arduenna?

https://de.wikipedia.org/wiki/Brasserie_d’Achouffe
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Zythophilus » Mo 20. Nov 2017, 23:39

Est sita nanorum Cerealis fabrica potus,
gens ubi Francorum pocula saepe replet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

????

Beitragvon consus » Mi 22. Nov 2017, 10:41

Bambergae coquitur Cerealis potio „Faessla“:
Volvit pumilio dolia parvus ibi.

:nixweiss:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 22. Nov 2017, 12:48

Dolia volvere eum vidi. sed num coquat ipse
pumilio laticem, pagina non aperit.

:nixweiss:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mi 22. Nov 2017, 15:30

Solum Zythophilum puto scire ubi nanus obesus
Zytho nos valido recreet atque levet.

:lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste