aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mo 21. Mai 2018, 21:29

Auxilio adiutus dicere ausim: Monumentum Henrici Heine a Raimundo Kittl factum et in urbe Düsseldorf positum.

https://upload.wikimedia.org/wikipedia/ ... nument.jpg
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Gratulor.

Beitragvon consus » Mo 21. Mai 2018, 21:36

Es laude dignus summa tu, Christumferens.

:klatsch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mo 21. Mai 2018, 21:52

:)


Si addis instrumento, quod ad vitam servandam constructum est, unam litteram, habes nomen variorum machinarum sive instrumentorum, quae praecipue ad vitam delendam aptae sunt (sed, si credis hominibus politicis et oeconomicis eius terrae, in qua ea fere omnia inventa sunt et cuius lingua nominata sunt, etiam ea vitam servare possunt).

Sin nunc verbum secundum, quod est compositum quasi duabus verbis, quorum unum habet radicem Latinam, paulo magis "latinizatur", habemus "instrumentum", quo - si ita dici licet - vitae vel valetudini parentum parcitur.

Dicite, quaeso ea tria verba.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » So 27. Mai 2018, 09:24

Ne peregrinans nimio otio in desidiam resolvar, mi optime Christophore, aenigmatis tui verba etiam atque etiam perpendam sperans me illa verba obscura investigaturum esse…
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » So 27. Mai 2018, 11:19

Bonum iter tibi opto, mi Conse!
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » Mi 13. Jun 2018, 21:07

Christophoro amico optimo s. p. d. Consus.
Dimidiam aenigmatis partem me soluturum esse spero his verbis: pacemaker - peacemaker.
Tertium nondum repperi verbum :sad: , sed puto coniunctum esse cum verbo peacemaker (placamentum ? :nixweiss: ).
Vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Do 14. Jun 2018, 10:39

Adhuc bene!

Et tertio verbo appropinquas, quia eo infantes placantur.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » Do 14. Jun 2018, 11:01

:D Id quod restat nihil aliud videtur esse nisi salutiferum illud instrumentum quo infantes utuntur ad sugendum: pacifier.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Do 14. Jun 2018, 19:44

Nunc, nunc tandem! :klatsch: :)
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » Do 14. Jun 2018, 21:57

Nonne, mi amice, "sat celeriter fit quidquid fit satis bene"?

:lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Fr 15. Jun 2018, 17:48

An ita. Sed nunc te vocat ordo, sodalis. :)
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2818
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Quadratum magicum

Beitragvon consus » Di 19. Jun 2018, 15:08

Consus amicis suis pariter omnibus sal.

Ecce quadratum, quod sex versus, sex columnas perpendiculares, duasque lineas diagonales complectitur. Oro vos L A T I U M litteras ita inseratis, ut in unoquoque versu et in unaquaque columna et in unaquaque linea diagonali unaquaeque illarum litterarum semel tantummodo appareat. O nota locos significat in quos litterae inserendae sunt. Aliquot iam imposui litteras.

O O I O O O
O L O O O I
T O O O O O
O O O O O M
U O L O O O
O O O M A O


:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 20. Jun 2018, 14:35

eheu, Conse, aenigma iucundum quidem, sed difficillimum nobis proposuisti. quotiens conatus sum rectum litterarum ordinem invenire, sed frustra! :cry: sed hastam nondum abiciam...
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mi 20. Jun 2018, 17:32

Cum abhinc plus viginti annos illud aenigma invenissem, optime Tiberis, longum ipse contuli tempus ad reperiendum aptum litterarum ordinem. Quid mirum, si pro certo affirmo te quoque, quippe qui vir sis doctissimus, rem feliciter ad exitum perducturum esse?
:D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 21. Jun 2018, 23:52

Tiberis Conso, Sphingi crudelissimae,s.d.p.

Aenigmate tuo supra modum excruciatus - tesseris chartaceis factis nonnullas horas insumpsi in litteris iterum atque iterum mutandis vel disponendis :cry: - aptos ordines nullo modo inveni. De solutione iam desperaturus hoc unum abs te peto, mi amice, ut iterum exquiras positiones litterarum, quas inseruisti. Nonne potuit fieri, ut una ex iis non suo loco posita sit?
:?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Majestic-12 [Bot] und 18 Gäste