aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 4. Dez 2018, 16:27

Christophoro suo sal.

re iterum atque iterum cogitata aenigma me nunc solvere posse opinor.
mimorum nomen gentile: Weaver
viris nomina haec sunt: Fritz Weaver et Dennis Weaver. alter in opere cinematographico, quod inscribitur Holocaust , primas partes egit, alter in pellicula "Duell".
nomen feminae: Sigourney Weaver (Alien).
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9854
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 4. Dez 2018, 20:55

Gratulor tibi, optime Tiberis! :klatsch:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Benutzeravatar
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2629
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 5. Dez 2018, 14:21

Tiberis sodalibus suis sal.

modo librum legi a scriptore Austriaco compositum, quo mirum in modum sum commotus…

Obruta mole nivis gelida perit uxor amata.
Deleta est nivea mole casella viri.
Femina non ab eo posthac adamabitur ulla.
Contentus tamen est denique sorte sua.


titulus libri? nomen scriptoris?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9854
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mi 5. Dez 2018, 15:30

Nisi fallor, hunc dicis scriptorem et hoc eius opus:

Robert Seethaler, Ein ganzes Leben

https://www.fabelhafte-buecher.de/rezen ... in-ganzes-
leben/

Nomen illius scriptoris nuper in televisione Austriaca in serie offendi, quae appellatur "Millionenshow", et inter
quattour elegendi facultates erat. Solutio quidem non erat. :)
marcus03
Augustus
 
Beiträge: 6941
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 5. Dez 2018, 17:06

marcus03 hat geschrieben:Nomen illius scriptoris nuper in televisione Austriaca in serie offendi, quae appellatur "Millionenshow", et inter quattour elegendi facultates erat. Solutio quidem non erat.


:-D
fateor illam emissionem televisificam me ad hunc librum legendum adduxisse, quamquam ibi quaesitum est de eiusdem scriptoris libro, qui "ager" inscribitur. uterque liber dignissimus est, qui legatur !
gratulor de aenigmate soluto! :D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9854
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mi 5. Dez 2018, 19:10

Quaeritur philosophus notissimus, qui in Austria natus est.
Opus omnium inclutisssimum inter bellum mundanum primum composuit. Priusquam philosophiam profiteri coepit extra Austriam, inter alia magister discipulos instruxit in vico parvo in Austria sito.
Disciplina eius et ratio docendi inusitata fuisse dicitur. Rem familiarem aliis dono dedit fere totam.
"Non qualis sit mundus, sed quod mundus est, res est mystica."

Quem dico philosophum? Quod opus?
marcus03
Augustus
 
Beiträge: 6941
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 5. Dez 2018, 21:10

Nonne Ludovicus Wittgenstein?
Opus: Tractatus Logico-philosophicus
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9854
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mi 5. Dez 2018, 21:14

Rem acu tetigisti, quam difficiliorem fuisse non puto indagatu. :klatsch:
marcus03
Augustus
 
Beiträge: 6941
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 6. Dez 2018, 00:50

statua viri celeberrimi sic loquitur:


Sum positus medio in campo, qui nomen habebat,
cum regerem populos imperiumque, meum.
Heu, fratris statuam cives posuere minoris
nobiliore loco: nam urbe stat in media.
Sic voluit populus, de quo est meritus bene frater.
Invideo fratri : vir popularis erat.



cuius statua? qua in urbe?
nomen fratris?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9854
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Do 6. Dez 2018, 01:48

Fortasse statuae imperatoris Francisci II. et fratris Ioannis archiducis in urbe Graecio Styriae?
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Benutzeravatar
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2629
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 6. Dez 2018, 12:22

rem bene solvisti, mi Christophore optime. euge!
notus, ut apparet, frater uterque tibi est.

:klatsch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Dominus
 
Beiträge: 9854
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 8. Dez 2018, 12:47

Ita est. Cum virum popularem diceres, mihi revolutio Martis mensis in mentem venit. :)

Nunc novum.

Verbum Anglicum et in Germania etiam usitatum significat tres minores res.

Una re ludi potest.
Secunda res edi potest.
Tertia res ad laborandum hodiernis diebus magni momenti est.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Benutzeravatar
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2629
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

????

Beitragvon consus » So 9. Dez 2018, 00:40

In animo tibi, mi Christophore, esse puto arachidas hypogaeas, id est peanuts.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13564
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » So 9. Dez 2018, 12:25

Non sunt, mi Conse, quod doleo.

Non est eadem res, non est res abstracta.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Benutzeravatar
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2629
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Mo 10. Dez 2018, 10:36

Nescio an tibi, mi amice, placeat vox bit? Si etiam hac voce aenigma solvi posse negaveris, periculum erit ne hastam abiciam.
:?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13564
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste