aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Ecce novum...

Beitragvon consus » Di 14. Mai 2019, 13:29

Quis vestrum, amici, investigabit qua de re hoc sit aenigma?
Fuit quondam vallis cava rupibusque circumsaepta, sed saec. XIX ab hominibus lucri studiosis nulla naturae ratione habita penitus commutata est: Nihil nostra aetate aliud est nisi vallis oculos gramine pascens et herbis. Neque tamen nominis gloriam amisit; in rupium enim reliquiis aliquid repertum est quo etiamnunc homines ad verum investigandum commoventur.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13675
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 14. Mai 2019, 17:58

Tiberis Conso suo sal.

Nisi fallor, vallis Neandri abs te quaeritur, quae haud procul a patria tua sita est. :-D
Illic enim saeculo XIX. calce effossa loci natura commutata est. locus ipse postea ossibus humanis repertis famam adeptus est.

:stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10057
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor

Beitragvon consus » Di 14. Mai 2019, 21:44

Equidem pro certo scio, optime Tiberis, hominem neanderthalensem, si apud inferos verba tua legere posset, maximis te laudibus ornaturum fuisse.
:lol:
Zuletzt geändert von consus am Fr 17. Mai 2019, 12:39, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13675
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 17. Mai 2019, 12:39

Amicis aenigmatophilis sal.

Ingeniosus homo rem fecit, quam fore multis
utilem opinatur. Sperat opes operi.
Spe ductus bis adit, sed frustra, Caesaris aulam,
re tamen infecta bis redit in patriam.
Nec labor irritus omnis erat. Nam inscripta sepulcro
eius ubi ossa cubant, haec fere verba legis:
Heu, aliis licuit, quisquis discebat ab illo,
fructum ex illius percipere ingenio.


quae res?
nomen viri ingeniosi?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10057
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Fr 17. Mai 2019, 18:04

In elegantissimis tuis distichis :thumbup: , mi amice, latere puto Petrum Mitterhofer, ingeniosissimum virum Tirolensem, a quo machinam scriptoriam inventam esse constat.
:D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13675
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 17. Mai 2019, 23:34

Machina et inventor tibi sunt, mi Conse, reperta.
Rem bene fecisti :klatsch: Nunc age, pone novum!


:stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10057
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma medicum

Beitragvon consus » Sa 18. Mai 2019, 22:59

Amicis suis doctissimis sal.

Accepisse lego mirum bacteria nomen.
Forsitan id quaeras; Vinea nota tibi est!
Ne te plus aequo vexent mea verba, sodalis:
Est nomen Graium; monstrat id uva tibi.

Quod nomen?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13675
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 2 Gäste