aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Beitragvon consus » Sa 6. Jul 2019, 09:19

Frugi ientaculo confirmato, mi Tiberis, auraque matutina delectato mihi in mentem venerunt musicae quaedam variationes quas Iohannes Sebastianus Bach (BMV 988) composuit. Inscribuntur Goldberg-Variationen.
:-D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13824
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 6. Jul 2019, 14:29

est, ut fieri solet, mi amice: venisti, vidisti, aenigma solvisti. :D in ipsa musica nihil fere esse videtur, quod te lateat. GRATVLOR! :-D nonne illae variationes, quas nudius tertius Graecii rursus audivi (Petro-Laurentio Aimard clavicymbalo canente), excellentissimis tantummodo clavicymbalistis "delectationi" sunt? :-o
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10270
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma musicum

Beitragvon consus » Mo 8. Jul 2019, 16:50

Amicis suis pariter omnibus sal.
Iohannem Sebastianum Bach interdum quattuor nominis gentilis litteras, id est b-a-c-h, in canoram sonorum seriem vertisse constat. Alter artifex musicus, cum abhinc undesexaginta annos* in Saxonia moraretur, simili modo ad seriem sonorum componendam quattuor litterarum notis usus est, quarum una est prima praenominis littera, altera et tertia et quarta instar unius notae inter se coniunctae primam gentilis nominis litteram formant.
Quis musicus?
:stretch:
_________
* Addidi VII Id. Iul.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13824
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Addendum

Beitragvon consus » Mi 10. Jul 2019, 20:32

Iam timeo, amici, ne aenigmate plus aequo vexemini; qua de causa hoc addendum mihi esse censeo:
Scripsi „altera et tertia et quarta instar unius notae inter se coniunctae primam gentilis nominis litteram“: His tribus litterarum notis Latinis una sola nota peregrini alphabeti Europaei repraesentatur.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13824
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 11. Jul 2019, 02:16

Tiberis Conso, amico musicae peritissimo,s.d.p.

Cum iam pridem cogitarem de nomine gentili, quod a litteris SCH incipit, tamen de ea solutione primo incertus fui, quod nota S in serie vel in genere sonorum deesse videtur. Me stultum, qui non cogitaverim de nota Es !
sed ne longum faciam: musicus abs te quaesitus est Demetrius Schostakowitsch, qui in opere suo CX.*, quod in Saxonia composuit, hac sonorum serie utitur: D- Es- C - H

* Streichquartett Nr.8 c-Moll

:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10270
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Gratulor

Beitragvon consus » Do 11. Jul 2019, 18:14

S = Es
Valde gaudeo, mi amice, quod illa difficultate superata aenigma feliciter solvisti.
:klatsch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13824
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 12. Jul 2019, 13:05

Temporibus priscis regnavit in Alpibus altis
immanis mulier, dura mente atque superba.
Quondam , ut frusta daret panis puero esurienti,
femina suppliciter mendica petivit ab illa.
Non quidem eam miseret pueri. “fame ne crucietur”,
inquit, “edat lapides.” Quos obicit esurienti.
Exsecratur eam mater nec sustinet iram :
« durior est saxo tua mens, nunc ipsa figura
saxea sit ! » matris non irrita vota fuerunt :
in scopulum durum dura est mutata regina.

nomen reginae (vel scopuli) ?
ubi?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10270
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Fr 12. Jul 2019, 13:37

Certe domina nomine Hitt abs te quaeritur, mi Tiberis ...


https://de.wikipedia.org/wiki/Frau_Hitt
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2774
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Fr 12. Jul 2019, 13:46

Addendum: in monte Raeticon.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2774
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 12. Jul 2019, 14:06

vix quod erat positum, citior solvisti aquilone. :-o :klatsch:
(tamen de montibus erras, ad quos scopulus pertinet. vide Vikipediam!)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10270
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Fr 12. Jul 2019, 16:30

In monte Karwendel. :oops:
Itaque non recte solutum erat. :hairy:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2774
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 12. Jul 2019, 18:59

optime! nunc te vocat ordo. :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10270
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Fr 12. Jul 2019, 19:42

Sit ita, ut dicis! :D

Quaeritur nunc animal.
Si mutas primam litteram, habes choream.
Si mutas ultimam litteram, habes ... choream.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2774
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

?

Beitragvon consus » Fr 12. Jul 2019, 22:31

Nescio an cogites, mi Christophore, de quadam angue, cui nomen est mamba. Gignitur prima mutata littera nomen choreae Samba, ultima mutata choreae nomen Mambo.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13824
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Fr 12. Jul 2019, 22:40

Ita est, mi Conse! :klatsch:
Mamba etiam est nomen cibi a me puero dilecti.
Non tam venenosus est quam anguis, ut spero. :lol:

https://images-na.ssl-images-amazon.com ... SX466_.jpg
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2774
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste