aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mi 4. Sep 2019, 20:42

medicus hat geschrieben:
mystica hat geschrieben:Hoc fuit parvum auxilium meum ...

Hoc auxilium quidem Christophorum et medicum perturbavit. :cry:


Ita est. Sed lac profusum flere nolimus! :lol:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2754
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 5. Sep 2019, 00:39

Tiberis Thrasybulo, sodali doctissimo, s.d.p.
rete iuvante in pelliculam incidi praeconiam societatis vestiariae "Levi's" anno MMV factam; in qua pellicula sermo iuvenum ad fabulam Gulielmi Shakespeare pertinet, quae "A Midsummer Night's Dream" inscribitur.
https://www.youtube.com/watch?v=eporn6U0jik
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10225
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Do 5. Sep 2019, 08:14

Thrasybulus comiti Tiberi sagacissimo retis experto s.p.d.

Celerrime quaestio a te responsa, etiam quaestiones prope sitae.. nunc te, carissime, ordo vocat.

p.s.
Licetne sententias in pellicula propositas lingua Gulielmi redere, delectandi causa?
Quid sentis?

Vale
Bilibaldus/Thrasybulus
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2134
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 5. Sep 2019, 09:35

Willimox hat geschrieben:Licetne sententias in pellicula propositas lingua Gulielmi redere, delectandi causa?

Nil obstat, quin eas sententias reddas, si tibi videtur. sed noli oblivisci interpretationem addere Latinam! :D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10225
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 10. Sep 2019, 00:30

Ecce aenigma geographicum:

quaeritur urbs Europaea, in qua tempore aequinoctiali sol ex angulo XXXVIII fere graduum meridie (i.e. in caelo meridiano) conspicitur. nec tamen hora duodecima, ut saepissime fit, cum vero meridie congruit: tum, cum solem ex angulo supra dicto conspicimus, habemus horam duodecimam et dimidiam tempore aestivo scilicet adhibito. urbs quaesita a Lutetia totidem fere milia distat quot a Roma.

quae urbs?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10225
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » So 15. Sep 2019, 01:20

Spatiumne inter urbes situm per aera vel per vias mensum est?
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2754
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 15. Sep 2019, 12:46

de brevissimo quidem spatio, quod est via aerea, cogitavi. ;-)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10225
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste