aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

???????????????????

Beitragvon consus » Mo 7. Okt 2019, 16:42

Quamvis non mediocriter doleam, optime Longipes, me non esse adoptatum in collegium quod vocatur logicum, tamen aliquantum tuis verbis adiutus et confirmatus facere non possum quin hoc scribam:
Caesar pro certo scit Ciceronem errare. Restat ut aut Crassus verum dicat aut Cato, sed etiam Cato cum affirmet „summum unum verum dicere“, segregandus est. Verum ergo dicere videntur Crassus et Caesar. Si me quoque errore ductum esse dixeris, fervido rubore suffusus in latebras me hasta abiecta coniciam.
:oops: :oops: :lol: :lol:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13821
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: ???????????????????

Beitragvon Longipes » Mi 9. Okt 2019, 23:10

consus hat geschrieben:Caesar pro certo scit Ciceronem errare. Restat ut aut Crassus verum dicat aut Cato, sed etiam Cato cum affirmet „summum unum verum dicere“, segregandus est. Verum ergo dicere videntur Crassus et Caesar.

Quamquam propius ad veritatem accessisti, mi Conse, acu rem nondum tetigisti.

– Si et Crassus et Caesar verum dicerent, Cicero non erraret dicens duo aut plures errare. Ergo tres viri verum dicerent.
– Sin Crassus verum dicit, tres viri verum dicere non possunt.

Ne animo defeceris!
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1565
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Re: aenigmata

Beitragvon Longipes » Sa 12. Okt 2019, 14:24

Quo cognito aenigma facilius solvitur; nam alter virorum, quos Consus verum dicere putavit, profecto non errat.
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1565
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

????

Beitragvon consus » So 13. Okt 2019, 20:59

Consus Longipedi suo s. d. p.
O di immortales! Diu ego in aenigmate solvendo laboravi, nunc dolet mihi caput…
Quamvis me teneat dubitatio, te oro animo in me benevolo id perlegas quod omnia mecum mihi versanti verum videtur esse:
(1) Perpendamus Ciceronis et Caesaris verba. Sequitur ut Cicero, si Caesar erret, verum dicat. Unus ergo minimum vir verum dicit, et unus minimum in errore versatur.
(2) Si Catonem verum dicere fingimus, duo minimum viri verum dicunt. Quod quidem non convenit cum eius ipsius verbis. Sequitur ut Cato erret et duo minimum sint viri qui errore labantur.
(3) Sequitur ut Cicero verum dicat et Caesar errore captus sit.
(4) Si Crassum errare fingimus, unus solus vir verum dicit, isque est Cicero. Quod non convenit cum ipsis Catonis verbis, idque ea de causa, quod Cato summum unum virum verum dicere contendit.
Quid sequitur? Verum dicunt Crassus et Cicero.
:hairy: :shock: :oops: :-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13821
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Longipes » So 13. Okt 2019, 22:36

Gratulor tibi, optime Conse, qui diligentissime tandem aenigma solvisti, quod magis difficilius solutu se praebuit quam exspectaveram.
Iterum hoc tibi propositum est, laureatum nobis aenigma proponere novum.
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1565
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Ecce aenigma ad artem pingendi pertinens

Beitragvon consus » Di 15. Okt 2019, 17:12

Considerate quaeso, amici optimi, miram effigiem e muro eminentem qua Novi Eboraci aditus ingentis aedificii quod Rockefeller Center appellatur decoratus est. Quis vestrum reminiscitur similis fere imaginis quae saec. XVIII exeunte picta est?

Quae pictura? Quis eius pictor?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13821
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 15. Okt 2019, 19:39

Fortasse pictura quaeritur Guilelmi Blake, quae vocatur "Vetus dierum" (The Ancient of Days)?



https://upload.wikimedia.org/wikipedia/ ... ate_01.jpg
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2766
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Gratulor.

Beitragvon consus » Di 15. Okt 2019, 22:51

Bene respondisti, optime Christophore. --- Blake etiam die quo e vita excessit ab illa imagine aspicienda divelli non potuisse dicitur.
:klatsch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13821
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mi 16. Okt 2019, 12:05

:)

Quaeruntur nunc tres pelliculae, quibus communis quasi haec fabula est:

Milites imperio crudeli et – ut videtur – insano coguntur locum altiorem oppugnare.

Inter primam (nigram et albam :-D ) pelliculam et secundam sunt XXIV anni, inter secundam et tertiam VI.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2766
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Mi 16. Okt 2019, 14:56

Salve, Christophere,

illa prima pellicula certe "Viae ad Gloriam paratae" nominatur.
At aliae duae et earum editionis anni...?

vale
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2169
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mi 16. Okt 2019, 15:13

Bene, Willimox, vias ad gloriam paratas iam ingressus es ... Pelliculam - etiam quod ad tempus attinet (ordo enim "chronologicus" est) - primam et annum primum :!: iam habes.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2766
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Mi 16. Okt 2019, 15:28

Salve, mihi iam prius calculanti in animo fuerunt MCMLXXXI et MCMLXXXV, at dubito, quin non illas duas pelliculalas hic annis tribuendas cognovi...
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2169
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon Longipes » Mi 16. Okt 2019, 16:01

I. Viae ad Gloriam (MCMLVII)
II. Gallipolis (MCMLXXXI)
III. Collis Hamburgensis (MCMLXXXVII
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1565
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mi 16. Okt 2019, 17:30

Longipes hat geschrieben:I. Viae ad Gloriam (MCMLVII)
II. Gallipolis (MCMLXXXI)
III. Collis Hamburgensis (MCMLXXXVII



Ita est! :klatsch: Gratulor!
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2766
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste