aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

?

Beitragvon consus » Do 7. Nov 2019, 16:47

Quibusdam de causis, mi Tiberis, aliquamdiu impeditus sum quominus in forum descenderem. Etiam hodie vix aenigmati solvendo habeo tempus, sed quaestione musica proposita facere non possum quin, quamvis animi pendeam, hoc tibi reddam responsum :
Ludwig van Beethoven trium instrumentorum composuit opus, cui nomen populare est Gassenhauer-Trio (op. 11). Dedicatum est Mariae Gulielmae de Thun comiti Vindobonensi.
:roll:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13841
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 7. Nov 2019, 19:26

Tiberis Conso, amico suo spectatissimo, s.d.p.

iam diu te, mi amice, in nostro foro desiderabam. quo magis gaudeo, quod aenigmata nostra non omnino oblitus esse videris. :-D quod autem attinet ad hoc aenigma musicum, doleo, quod erras. nam qui potuit fieri, ut Beethoven ab opere III instrumentorum componendo abhorreret, praesertim cum eo genere musico iam in opere suo primo usus esset? quaerere ergo modulatorem oportebit, qui antea hoc genus musicum nondum temptavit.
Zuletzt geändert von Tiberis am Fr 8. Nov 2019, 00:01, insgesamt 1-mal geändert.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10310
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

????????????

Beitragvon consus » Do 7. Nov 2019, 23:41

Consus Tiberi amico suo rerum musicarum peritissimo s.p.d.

Festinanter hoc (ignosce quaeso):

Erravi quod de nulla alia re cogitabam nisi de tribus instrumentis in op. 11 miro modo inter se coniunctis (imprimis de tibia quae vocatur clarisona).

Re denuo paulo diligentius retractata suspicor ante oculos tibi obversari Petrum Tschaikowsky, idque hac de causa: Anno MDCCCLXXX modulator ad Nadeshdam de Meck fautricem epistulam misit ut ei declararet se precibus eius moveri non posse ad componendum opus trium instrumentorum; prorsus enim displicere sibi illum modum canendi. Tamen biennio fere post (mirum!) composuit op. 50 (a minor).

Vale.

:-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13841
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 8. Nov 2019, 00:10

omni ex parte nunc aenigma perfecte solvisti. GRATVLOR ! :-D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10310
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Aenigma geographicum

Beitragvon consus » Sa 9. Nov 2019, 14:54

Equidem spero, optimi amici, hoc aenigma vobis fore iucundum. Est de America septemtrionali.
Cum quondam finitimis civitatibus Americanis termini circino et regula designarentur, quodam mensurae errore perexiguum inter eas relictum est territorium. De cuius possessione (quid mirum) diu litigabatur, sed abhinc centum fere annos controversia dirempta est.
Quae civitates Americanae?
Quod territorium perexiguum? Quod ei est nomen?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13841
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Longipes » Sa 9. Nov 2019, 22:40

Puto te de Sartaginis Manubrio narrare, parte regionis Alascae, de quo rixa primum Russiae cum Imperio Anglico fuerat, quae postea a Civitatibus Unitis Americae et Canada, dominio Imperi Anglici, continuabatur.
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1614
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Beitragvon consus » So 10. Nov 2019, 01:36

:sad:
Doleo quod erras, mi Longipes; illud enim Sartaginis Manubrium, nisi in computando lapsus sum, XXXIII (!) partibus maius* est territorio illo "perexiguo" de quo est aenigma. Computando id parvo invenies negotio.
Agedum!
_____________________________
* Cogito de mensura quae nostra aetate in usu est: square-miles.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13841
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

???

Beitragvon Tiberis » Di 12. Nov 2019, 21:22

Sphinx denuo nos excruciat nimis
Rhenana, nulloque auxilio dato
nostri labores sublevari
nec poterunt neque mitigari.


:nixweiss: :help:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10310
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mi 13. Nov 2019, 10:06

Nobis iam auxilio magno esset, si sciremus, utrum lis fuisset inter civitates foederationis an inter foederationem et vicinum populum.
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2787
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Beitragvon consus » Mi 13. Nov 2019, 12:23

Est aenigma, optimi amici, de territorio perexiguo quod totum pars est Civitatum Foederatarum Americae et terminatur tribus limitibus qui regula et circino constituti sunt. Limes septentrionalis undequadragesimum fere tangit gradum latitudinis septentrionalis. Territorium ipsum simile est cuidam instrumento quo utimur ad lignum findendum.
:)
Zuletzt geändert von consus am Do 14. Nov 2019, 19:26, insgesamt 3-mal geändert.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13841
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Willimox » Mi 13. Nov 2019, 14:52

Conso sodali carissimo s.p.d.

??????
Bild
"centum abhinc fere annos" ?????
Zuletzt geändert von Willimox am Mi 13. Nov 2019, 15:05, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2243
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 13. Nov 2019, 14:55

Iam pridem cogitavi, mi optime Conse, de confinio inter Pennsylvaniam et Terram Mariae (Maryland) sito, quod saec. XVIII a Carolo Mason et Ieremia Dixon secundum XXXIX. fere latitudinis gradum constitutum est. qua mensura acta controversia , quae inter eas civitates orta erat, imprimis de situ ac possessione Philadelphiae, dirimi potuit.
sed miror, quod scripsisti controversiam "centum fere abhinc annos" esse diremptam. nonne iam ducentos abhinc annos lis fuit composita?
:?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10310
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Mi 13. Nov 2019, 15:58

Consus amicis suis illustrissimis s. d. p.
Doleo, mi Thrasybule, quod etiam tu in errore versaris, neque enim nobis monstras territorium perexiguum. :sad:
Terminatur quidem, mi Tiberis, territorium minutissimum quod vobis investigandum dedi a septemtrionibus et ab occidente illa linea, quam Mason et Dixon duxerunt, sed ab oriente definitur segmento circuli de quo est aenigma quod in hoc foro anno MMVIII Nonis Iuliis propositum est. Controversia in quam hoc territorium venerat saec. XX composita est.
Gratulor ergo tibi quod maiore ex parte aenigma solvisti. :-D Restat nihil aliud nisi ut territorii nomen nobis dicas Americanum quod tractum est ab eius forma.
Agedum!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13841
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 14. Nov 2019, 00:51

Tiberis Conso, amico suo, sal.
o rem confusam ! in hoc exiguo territorio inveniendo haud exiguum temporis spatium insumpsi :cry:
sed nunc aenigma solvisse videor: ni fallor, territorio nomen Americanum est "the wedge", i.e. cuneus.
Territorium ipsum inter lineam a Mason et Dixon appellatam et circulum, quo civitas Novi Castelli (Newcastle) terminabatur, situm est.
:hairy:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10310
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Do 14. Nov 2019, 11:22

Tiberis scripsit / hat geschrieben:... in hoc exiguo territorio inveniendo haud exiguum temporis spatium insumpsi ...
Gaudeo quidem, mi amice doctissime, quod Cuneo illo perexiguo indagato aenigma feliciter solvisti, sed simul gravissimo afficior dolore, quod ex implicitis verbis meis tantam te video cepisse molestiam. Pudore suffusus neglectum a me fateor esse vetus illud dictum „Est modus in rebus …“. Valde ergo peto ut mihi ignoscas.
:shock:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13841
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste