De Denario Sancti Petri

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

De Denario Sancti Petri

Beitragvon consus » Fr 29. Nov 2019, 20:54

Denuo suspicio est administratores aerarii Vaticani denario qui vocatur Sancti Petri male usos esse. Cf. cum alia tum haec: https://www.domradio.de/themen/papst-franziskus/2015-11-07/medien-peterspfennig-2014-teilweise-zweckentfremdet et https://kath.net/news/69881.
Est igitur dubitandum de virtute et probitate multorum hominum qui magnis verbis genti se Christi praeesse dictitent.
Cavete ne quasi clausis oculis fidem habeatis iis qui vos ad largiendum excitent!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13863
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De Denario Sancti Petri

Beitragvon medicus » So 1. Dez 2019, 18:29

consus hat geschrieben:Cavete ne quasi clausis oculis fidem habeatis iis qui vos ad largiendum excitent!

His temporibus cottidie mihi litterae mittuntur ad largiendum excitantes. :roll:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 4530
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: De Denario Sancti Petri

Beitragvon mystica » Mo 2. Dez 2019, 12:31

medicus hat geschrieben: His temporibus cottidie mihi litterae mittuntur ad largiendum excitantes. :roll:

Salve optime Medice, mi amice carissime!

Bono es animo! Dominus noster et redemptor, Iesus Christus, qui nobis viam salutis monstravit, dicens: "reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo!" (Mat XXII, XXI). Nam ut Sanctus Apostolus Paulus verba Iesu iam protulit: "beatius est magis dare quam accipere" (Liber Actus Apostolorum, XX, XXXV). Itaque "Spera in Domino et fac bonum" (Ps XXXVI, III).

Bild

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Abbas Bernardus Clarevallis)
Benutzeravatar
mystica
Consul
 
Beiträge: 359
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De Denario Sancti Petri

Beitragvon marcus03 » Mo 2. Dez 2019, 13:03

Problema paupertatis vix umquam solvi poterit.
Nonne Iesus ipse dixisse dicitur: "nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis"

Quo plus hominum, eo plus paupertatis, inopiae, purgamenti, consumptionis copiarum, destructionis terrae.
Ergo id studendum est, ut numerus hominum imprimis in iis terris augeri desinat in quibus
auctus populationis maximus est.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7742
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De Denario Sancti Petri

Beitragvon consus » Mo 2. Dez 2019, 19:24

marcus03 scripsit / hat geschrieben:...Ergo id studendum est, ut numerus hominum imprimis in iis terris augeri desinat in quibus auctus populationis maximus est.
Equidem tecum valde consentio, sed dic mihi: Nonne praecipue doctrina leges instituta eius Christi cultorum congregationis quae „καθολική“, id est „universalis“, vocatur (ut alias societates praetermittam) magna ex parte huic obstant atque officiunt studio summo abs te iure postulato? Sed timeo ne quis denuo oratione sacra habenda meliora nos doceat…
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13863
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De Denario Sancti Petri

Beitragvon mystica » Mo 2. Dez 2019, 20:58

consus hat geschrieben:

Pauli VI pp. ENCYCLICA, quae "HUMANAE VITAE" appellatur, doctrinam sacram de vita humana Sanctae Sedis Apostolicae, Romae, docet, ut seq.:

"2.Re enim vera inductae mutationes et magni momenti et varii generis sunt. Agitur in primis de aucto celeriter natorum numero, ob quem extimescunt plures, ne mundi hominum multitudines celerius crescant quam vitae opes, quae praesto sint, admittant, atque adeo tot familiae totque populi, ad progressum nitentes, etiam maioribus incommodis exinde angantur.

7.De propaganda prole quaestio, non secus atque quaelibet quaestio humanam vitam attingens, ultra particulares alias eiusdem generis rationes - cuiusmodi eae sunt, quae biologicae aut psychologicae, demographicae aut sociologicae appellantur - ita circumspicienda est, ut totum hominem, totumque, ad quod is vocatus est, munus complectatur, quod non tantum ad naturalia et terrena, sed etiam ad supernaturalia et aeterna pertinet.

22. Hanc vero nacti opportunitatem, educatores, eosque omnes, quorum ius et officium est communi humanae consortionis bono prospicere, commonere volumus de necessitate eum rerum statum inducendi, qui colendae castitati faveat, ut scilicet germana libertas licentiam vincat, moralis ordinis normis plane servatis.

Quidquid ergo hodie in socialis, ut aiunt, communicationis instrumentis sensus commovet dissolutosque mores alit, pariterque quaevis scribendi obscenitas turpiumque spectaculorum forma palam atque uno ore iis omnibus improbanda sunt viris, qui tum civilis cultus provehendi, tum praecipuorum animi bonorum tuendorum sollicitudine tenentur. Perperam enim huiusmodi pravitates quis probare conetur, causas ex artibus doctrinisque quaerens,(25) vel argumenta sumens ex libertate, quam forte hac in provincia publicae Auctoritates permittant.

23.Ita igitur Nationum Rectores alloqui placet, quippe quibus potissimum onus boni communis tutandi iniunctum sit, liceatque tantopere ad bonos tuendos mores conferre: ne umquam patiantur honestos corruere mores suorum populorum; prohibeant omnino, ne per leges in familiam, quae primaria est particula Civitatis, ii usus incedant, qui naturali et divinae legi adversentur. Alia enim via civilis Auctoritas quaestionem de multitudinis incremento dissolvere et potest et debet: videlicet providas familiis leges ferendo populosque tam sapienter educando, ut sive morum lex sive civium libertas in tuto collocentur.

Equidem probe novimus, quantum haec causa difficultatis afferat publicae rei Moderatoribus, in iis praesertim Civitatibus quae ad progressum nituntur. Atque Nos, iustas, quibus afficiuntur, curas perspicientes, Encyclicas Litteras edidimus, quibus Populorum Progressio est index. Sed nunc una cum Decessore Nostro ven. rec. Ioanne XXIII haec verba iteramus: eas quaestiones ... dissolvi oportere, ut neque vias homo neque rationes sequatur, a sua dignitate aversas; quales ii tradere non verentur, qui hominem ipsum eiusque vitam ad materiam omni ex parte referendos esse opinantur. Hanc quaestionem sic tantummodo dissolvi posse censemus, si rerum oeconomicarum et socialium progressiones cum singolorum civium tum universae humanae societatis servent et augeant veri nominis bona.( Litt. Enc. Mater et Magistra: A.A.S. LIII (1961) p. 447) Neque profecto sine gravi iniuria fiat, si divinae Providentiae id tribuatur, quod, contra, proficisci videtur a minus sapienti reipublicae gubernandae ratione, vel a tenuiore quodam socialis iustitiae sensu, vel a bonorum copia sui commodi causa congesta, vel denique a socordi neglegentia in laboribus oneribusque suscipiendis, quibus populus omnesque eius filii ad amplius vivendi genus evehantur.( Cfr. Litt. Enc. Populorum Progressio, nn. 48-55: A. A. S. LIX (1967) pp. 281-284) Utinam universae Auctoritates, quas penes res est - quemadmodum earum quaedam tam egregie iam faciunt - incepta ac nisus excitatis viribus renovent! Neque remittat studium mutua communicandi auxilia inter omnes magnae hominum familiae partes: hanc prope infinitam provinciam patere putamus, in qua maxima Instituta, ad plures nationes pertinentia, suam operam ponant.

31. Vos, venerabiles Fratres, vos dilectissimi Filii, vosque omnes bonae voluntatis homines, ad grande profecto opus et educationis et progressionis atque caritatis Nos nunc advocamus, firmissima freti Ecclesiae doctrina, quam Petri Successor, una cum catholici episcopatus Fratribus, fideliter custodit atque interpretatur. Quod magnum revera opus, ut persuasissimum Nobis habemus, tum mundi tum Ecclesiae bono cedit, siquidem homo ad veram felicitatem, quam totis sui animi viribus affectat, pervenire nequit, nisi leges observat, a summo Deo in ipsius natura insculptas, quae sunt prudenter amanterque colendae. Tanto igitur operi, nec non vobis omnibus ac potissimum coniugibus, a Deo sanctissimo et misericordissimo supernarum copiam gratiarum imploramus, quarum pignus Apostolicam Nostram Benedictionem libenter vobis impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Iulii, in festo S. Iacobi Apostoli, anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri sexto.
PAULUS PP. VI

Nota:

http://www.vatican.va/content/paul-vi/la/encyclicals/documents/hf_p-vi_enc_25071968_humanae-vitae.html
Zuletzt geändert von mystica am Di 3. Dez 2019, 09:41, insgesamt 2-mal geändert.
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Abbas Bernardus Clarevallis)
Benutzeravatar
mystica
Consul
 
Beiträge: 359
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De Denario Sancti Petri

Beitragvon marcus03 » Mo 2. Dez 2019, 21:09

mystica hat geschrieben:ENCYCLICA., quae HUMANAE VITAE

De illa encyclica olim vehementer disputabatur. Plurimi periti eam repudiaverunt.

Utrum melius est: Non nasci an natum fame, morbo, ... perire aut vitam homine dignam agere numquam posse?
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 7742
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: De Denario Sancti Petri

Beitragvon mystica » Di 3. Dez 2019, 10:16

marcus03 hat geschrieben:
mystica hat geschrieben:ENCYCLICA., quae HUMANAE VITAE

De illa encyclica olim vehementer disputabatur. Plurimi periti eam repudiaverunt.

Salve optime Marce, mi amice carissime et magister optime!

Recte dixisti, multos homines de encyclica Sancti Pauli VI pp., quae Humanae Vitae appellatur, controversiam habere. Mihi autem videtur encyclica, quae Humanae Vitae inscribitur, maximi momenti esse.

Nam vitae humanae dignitas Sanctae Catholicae ecclesiae tutela adiuvatur Etenim vita humana est sancta! Homo in imagine Dei creatus est, ut in Biblia Sacra scriptum est!

Sanctus papa Paulus VI et successores eius nos admonent sanctitatem vitae humanae defendendam et custodiendam esse.

Omnia bona tibi precor!

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
Zuletzt geändert von mystica am Di 3. Dez 2019, 12:29, insgesamt 1-mal geändert.
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Abbas Bernardus Clarevallis)
Benutzeravatar
mystica
Consul
 
Beiträge: 359
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De Denario Sancti Petri

Beitragvon consus » Di 3. Dez 2019, 11:19

... Nam vitae humanae dignitas Sanctae Catholicae ecclesiae praesidio protegit. Etenim vita humana est sancta! Homo in imagine Dei creatus est, ut in Biblia Sacra scriptum est!
Sanctus Paulus VI et successores eius nos admonent sanctitatem vitae humanae defendere et custodire esse. ...

:kopfschuettel:
Quid aliud ex ore mystico* exspectari poterat? Nescio an aliquot sint catholici cultores Christi qui illa doctrina per speciem sanctitatis pronuntiata contentos se esse dicant, sed maiorem hominum partem sola vi rationis confisam dubitare suspicor possitne „voce clamantis ex Vaticano“ quaestio adduci ad exitum.
__________________
* Parum diligenter Latine loquitur.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13863
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: De Denario Sancti Petri

Beitragvon Willimox » Di 3. Dez 2019, 13:02

cogitare aut adnuere?
Haec hic quaestio magni momenti.
:book:
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2324
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: De Denario Sancti Petri

Beitragvon mystica » Di 3. Dez 2019, 13:32

consus hat geschrieben:
... Nam vitae humanae dignitas Sanctae Catholicae ecclesiae praesidio protegit. Etenim vita humana est sancta! Homo in imagine Dei creatus est, ut in Biblia Sacra scriptum est!
Sanctus Paulus VI et successores eius nos admonent sanctitatem vitae humanae defendere et custodire esse. ...

:kopfschuettel:
Quid aliud ex ore mystico* exspectari poterat? Nescio an aliquot sint catholici cultores Christi qui illa doctrina per speciem sanctitatis pronuntiata contentos se esse dicant, sed maiorem hominum partem sola vi rationis confisam dubitare suspicor possitne „voce clamantis ex Vaticano“ quaestio adduci ad exitum.
__________________
* Parum diligenter Latine loquitur.

Salve optime Conse!

Responsum tuum legi. Sacra doctrina Sanctae Catholicae ecclesiae mihi magni momenti est. Longe a me alia mens abest.

Sed crede mihi, optime Conse, me sententiam tuam et argumenta
argumentis diligenter perpendere.

Itaque tecum Latine scribere mihi semper gaudio est.

Cura ut valeas! Mystica ;-)

PS Doleo, quod in scribendo Latine menda feci. Te rogo, ut mihi hoc ignoscas.
Zuletzt geändert von mystica am Di 3. Dez 2019, 18:19, insgesamt 2-mal geändert.
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Abbas Bernardus Clarevallis)
Benutzeravatar
mystica
Consul
 
Beiträge: 359
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De Denario Sancti Petri

Beitragvon mystica » Di 3. Dez 2019, 13:35

Willimox hat geschrieben:cogitare aut adnuere?
Haec hic quaestio magni momenti.
:book:

Salve optime Willimox!

Responsum meum: ROMA LOCUTA CAUSA FINITA! AMEN! :D

Bild
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Abbas Bernardus Clarevallis)
Benutzeravatar
mystica
Consul
 
Beiträge: 359
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De Denario Sancti Petri

Beitragvon Willimox » Di 3. Dez 2019, 13:38

Roma locuta causa infinita.

Conferte exempli mirandi gratia (imprimis XI sequ. ):
https://www.padre.at/verhuetung.htm
:book:
Zuletzt geändert von Willimox am Di 3. Dez 2019, 18:46, insgesamt 2-mal geändert.
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2324
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Re: De Denario Sancti Petri

Beitragvon mystica » Di 3. Dez 2019, 14:07

Willimox hat geschrieben:Conferte exempli mirandi gratia (imprimis XI sequ. )
https://www.padre.at/verhuetung.htm
:book:

Salve optime Willimox!

Nunc id legi. Hoc scire utile est. Maximas gratias tibi ago!

Cura ut valeas! Tua amica et studiosa, Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Abbas Bernardus Clarevallis)
Benutzeravatar
mystica
Consul
 
Beiträge: 359
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De Denario Sancti Petri

Beitragvon Willimox » Di 3. Dez 2019, 18:44

Ecce! Mirabile! Quid lego?

Num Mystica ab Alexandro Pytlik stupendo dissentitur?

Thras.
"alis nil gravius" (Nycticorax)
Benutzeravatar
Willimox
Dictator
 
Beiträge: 2324
Registriert: Sa 5. Nov 2005, 21:56
Wohnort: Miltenberg & München & Augsburg

Nächste

Zurück zu Latine loquendi

Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 2 Gäste

cron