aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

?

Beitragvon consus » Di 11. Feb 2020, 18:33

Verba tua legenti mihi, optime Longipes, nihil aliud ante oculos obversatur nisi clarissima illa pictura triplex, quae appellatur "Urbs grandis, id est Großstadt". Picta est ab Ottone Dix a. D. MCMXXVII/XXVIII.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14026
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Longipes » Di 11. Feb 2020, 19:31

Eminet et apparet nos semper aenigmata faciliora ponere :wink:

Gratulor tibi, o Conse, qui iterum quasi fulmen tenebras collustrasti!
In omnibus requiem quaesiui et nusquam inueni nisi in angulo cum libro.
Ἐν πᾶσιν ἡσυχίαν ἐζήτουν ὀυδὲ ηὗρον αὐτὴν εἰ μή ἐν γωνίᾳ βιβλόν τινα ἀναγιγνώσκων.
Benutzeravatar
Longipes
Dictator
 
Beiträge: 1770
Registriert: Mo 20. Sep 2010, 12:50

Aenigma historicum

Beitragvon consus » Fr 14. Feb 2020, 00:28

De quo viro, amici illustrissimi, hoc est aenigma?
Erat praefectus equitum. Vitae lumen adiit in pago Germaniae inferioris. Morti occubuit in castello Bohemico. Honoratus est (ut alia silentio praetermittam) duabus statuis, quarum una iussu Francisci Iosephi I imperatoris in Museo Militari Vindobonensi posita est, altera in foro urbis ad ripam fluminis Rheni sitae.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14026
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 14. Feb 2020, 01:50

Ni fallor, praefectus equitum abs te quaesitus est Iohannes de Sporck, qui anno fere MDC in pago Westerloh in lucem editus est. Qui bello XXX annorum militavit et in pugna prope St.Gotthardum contra Turcos commissa magnam sibi gloriam paravit.
https://www.tuerkengedaechtnis.oeaw.ac.at/kontext/die-schlacht-bei-st-gotthardmogersdorf-im-jahr-1664-geschichte-und-gedachtnis/heeresgeschichtliches_tarkenkopf_spork_1-feichtinger/
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10684
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Fr 14. Feb 2020, 12:46

Tiberis scripsit / hat geschrieben:Ni fallor, praefectus equitum abs te quaesitus est Iohannes de Sporck, qui anno fere MDC in pago Westerloh in lucem editus est. Qui bello XXX annorum militavit ...

Valde doleo, mi amice, quod erras. Est quidem praefectus equitum qui bello XXX annorum sub imperatore stipendia meritus est, sed alter Iohannes. Debebam, ut res clarior fieret, scribere: "Vitae lumen adiit in pago prope Novaesium sito". Praeterea oro te perpendas verba "altera <statua>in foro <vetere> urbis ad ripam fluminis Rheni sitae".
Agedum!
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14026
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 14. Feb 2020, 13:33

Iam mirabar, quod nullam urbem ad Rhenum sitam invenire potui, in qua statua illius viri conspiceretur.
Re igitur denuo perpensa hoc respondere ausim: Est Iohannes de Werth praefectus ille, quem quaeris.
Cuius statua in foro vetere in urbe Colonia posita est:
https://www.fotolibra.com/gallery/1088450/alter-markt-mit-jan-von-werth-denkmal-in-koeln-nrw/?search_hash=1427e8672989165d54a5aecd9518aea2&search_offset=0&search_limit=100&search_sort_by=relevance_desc
:stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10684
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Fr 14. Feb 2020, 15:58

Tiberis scripsit / hat geschrieben:... Est Iohannes de Werth praefectus ille...Cuius statua in foro vetere in urbe Colonia posita est...
Gratulor tibi, optime Tiberis, de aenigmate feliciter soluto. :D
Cives Colonienses vetere delectantur fabella quae de Iohanne praefecto equitum et Margareta ancilla narratur.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14026
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 14. Feb 2020, 23:48

Amicis litteratis sal.

Scriptore mortuo est libellus editus:
est de viro, displosione qui gravi
privatus uno oclo est et uno bracchio.
truncatum amica infida deserit virum,
cui forte nupsit postea illius soror.
donatus ille cum rude esset, tempora
aestiva degit in casella parvula,
sudare ubi miles solebat antea.

Quis scriptor?
Inscriptio libelli?
Nomen viri truncati?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10684
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Sa 15. Feb 2020, 00:43

Iterum quaeritur abs te, mi Tiberis, auctor Suecicus, est Henricus sive Ioannes (Henning) Mankell.

Nomen libri est Bergsprängaren (Theodisce: Der Sprengmeister), qui autem, si vikipedia credimus, auctore vivo iam et in patria (MCMLXXII) et in Germania (MCMICVIII) editus est.

Viro nomen est Oscarus Ioannis filius (Oskar Johansson).
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 15. Feb 2020, 02:06

Est res tibi soluta fulmine ocius.
Congratulor! nunc tu vocaris ordine.

:klatsch:

Ceterum liber , cum anno MCMLXXIII editus esset, XLV annos in nulla lingua legebatur nisi Sueca. Interpretatio autem Theodisca anno MMXVIII primum edita est.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10684
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Di 18. Feb 2020, 22:51

Nunc quaeritur verbum, quod significat ...

... praenomen masculinum
... avem
... urbem
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 19. Feb 2020, 01:38

Nescio an tibi, optime Christophore, praenomen "Aquila" ante oculos versetur, quod apud Lusitanos in usu esse modo legi. Quod nomen non solum avem sed etiam urbem (L'Aquila) significare constat.
:roll:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10684
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mi 19. Feb 2020, 09:38

marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8734
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mi 19. Feb 2020, 10:39

medicus
Augustus
 
Beiträge: 5026
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Christophorus » Mi 19. Feb 2020, 23:13

"Milan" mihi in mentem venerat.
Gratulor, Marce. :klatsch:
Timeo Danaos et donuts ferentes.
Christophorus
Senator
 
Beiträge: 2816
Registriert: Sa 27. Nov 2004, 23:43

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste