Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 12. Apr 2020, 09:27

E tumulo Christus redit Orciuisque tenebris
nec Dominum uitae mors superata tenet.
Quem fleuere pii modo fratres funere functum,
tertia miratur uiuere mane dies.
Omnibus ut felix festum Paschale sit, opto,
et det post lacrimas munera laeta redux.
Zuletzt geändert von Zythophilus am Di 21. Apr 2020, 14:36, insgesamt 1-mal geändert.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15650
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

De natali urbis Romae

Beitragvon Zythophilus » Di 21. Apr 2020, 14:36

Vita cum careas, mihi mortua, Roma, uideris,
hic tibi natalis cum sit agendus atrox.
Errantes homines pestis legesque fugarunt
nec sua iam ciues linquere tecta sinunt.
Vere salutarent fora milia multa tepente.
Innumeri tererent saxa uetusta pedes.
Vere uagaretur uicisque uiisque uiator,
frigida cui caupo uina cibosque daret,
sed manet ipse domi perterritus incola rebus,
in plateis solitus stare loquique prius.
Nec tua uisurus miracula iam uenit hospes,
aurea Roma: uacat Circus, arena, forum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15650
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Tiberis » Di 21. Apr 2020, 16:11

Ecce dies rediit, qua condita dicitur esse
Roma, caput mundi denique quae fuerat.
urbs aeterna quidem est, et eorum, qui coluere
urbem hanc eximiam, lingua perennis erit.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10563
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 9. Mai 2020, 17:27

Qua narrant aquilam colubram cepisse uolutam,
torquet et exsiccat ciuibus ora sitis.
Cur sitiunt? Non fit ceruisia, cum metus ingens
otia det fabricis longa coquique uetet.
Vt non sola salus redeat, gens tota precatur,
sed redeat spumans hac comitante latex.

https://www.deutschlandfunk.de/covid-19 ... id=1128439
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15650
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 14. Mai 2020, 21:37

Haec est, Sancta, dies tibi festa, Corona, necatae,
sed furata tuum est nomen onusta lues.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15650
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 14. Mai 2020, 22:42

Cras demum nobis reserarata taberna petetur
crasque salutabunt pocula „Ciuis, aue!“
Abstinuisse domi nos acri humore negamus,
cum bona amica mihi plena lagoena foret,
sed fore potanti constat meliore sapore,
quae dare cauponis dolia sola queant.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15650
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 16. Mai 2020, 17:02

Regia, Sancte, citis quem tradidit ira necandum
fluctibus, hoc Pragae sunt tua festa die.
Pons notat hanc caedem et lapsum simulacra te euntes
teque Deum sanctis adnumerasse docent.

https://de.wikipedia.org/wiki/Johannes_ ... _moste.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15650
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 18. Mai 2020, 08:49

Mos et traditio monet, ut numerentur olores,
quot nant in Tamesis flumine quotque cacant,
uerum hoc pestis agi uetat anno dira recensum:
Quanta sit alituum copia, cygne, refer!

https://www.telegraph.co.uk/news/2020/0 ... ronavirus/
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15650
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 18. Mai 2020, 08:56

Occidet id regnum, numerum quod nescit olorum:
Ne regina quidem scit, Tamesis quot alat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15650
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 21. Mai 2020, 09:59

Denique post siccum caupona est tempus aperta.
Arentis fugiunt magna pericla gulae.
Tonsoremque sinunt faciem tractare caputque:
Reddita caedendae magna pericla gulae.
Nummis, ut laticis Cerealis sit satis, utor
nec tibi, da ueniam, tonsor, adesse uolo.
Non reddit cupido mihi acuta nouacula potus,
reddere quod possunt pocula quodque liquor.
Quid sit opus forma, quid comptis arte capillis,
cum sitis, ignoro, torqueat ora grauis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 15650
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Mo 1. Jun 2020, 18:07

Bild

Veni, o Sancte Spiritus,
Qui tu voce Graeca παράκλητος vocaris!
Tu es vere spiritus amoris Dei!

Sacratissimi Pentecostes die Spiritus sanctus corda omnium fidelium effusus est.
Quapropter Sanctam Ecclesia Catholica in orbe terrarum exsultat iubilatque,
Quoniam ipsa hoc die sacratissimi Pentecostes ea nata est.

Per illustratione Sancti Spiritus omnia in sapientia Sanctae Ecclesiae Catholicae usque ad nostra tempora Christus ipse docuit.
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Censor
 
Beiträge: 657
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 3 Gäste

cron