aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderator: e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » So 21. Jun 2020, 17:32

spissigradissimus
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8422
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Gratulor.

Beitragvon consus » So 21. Jun 2020, 18:34

Aenigmate celeriter soluto*, amice doctissime, virum te acutum praestitisti et ingeniosum :klatsch: .
_________________
* Cf. Plaut. Poen. 506
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13961
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » So 21. Jun 2020, 19:20

consus hat geschrieben:virum te acutum praestitisti et ingeniosum

Doleo te errare:I Ingenio mihi opus non erat, sed hoc programmate tantum:
https://latin.packhum.org/concordance?q ... s+%5BPl%5D ;-)

Nunc quaeratis hoc vocabulum:
a e e h i m m n o o o r s t t u u

Apud Terentium invenitur. Quod facilius puto indagatu voce spissigradi.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8422
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 21. Jun 2020, 20:33

equidem suspicor te nomen "Heautontimoroumenos" quaerere, sed index litterarum una littera (n) caret... :roll: :?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10610
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mo 22. Jun 2020, 06:14

Veniam peto pro illo N omisso.
Aenigma quidem solvisti. Gratulor. :klatsch:

Nunc tu denuo vocaris ordine.
Noli nos aenigmate difficiliore cruciare! Vita ipsa his diebus sat iam cruciamur. :smile:
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 8422
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 22. Jun 2020, 09:45

utrique nomen casu erat gentile idem:
est notus alter machina perutili,
necem tyranno sed paravit altera.

nomen utriusque?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10610
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 26. Jun 2020, 00:21

ne aenigma vos pertorqueat supra modum,
non iam, sodales, hoc carebitis levamine:
gentile nomen constat ex sex litteris.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10610
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

????

Beitragvon consus » Sa 27. Jun 2020, 15:08

Quamquam gentile nomen, mi Tiberis, constare scripsisti ex sex litteris, tamen facere non possum quin ad interrogata tibi respondeam his nominibus, idque dubia distractus cogitatione:
"est notus alter machina perutili"] Wilhelm Karmann,
"necem tyranno sed paravit altera"] Tawakkol Karman.
:-o
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13961
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 27. Jun 2020, 16:45

Conso suo sal.

erras, mi amice. :sad: primum, quod, si qua Vikipediae est fides, Tawakkol Karman nulli tyranno necem paravit, sed iniusto tantum regimini reclamavit; deinde, quod nomina numero litterarum inter se differunt.
tamen te oro, ne hastam abicias tecumque hoc cogites: a) tyrannus, cui femina necem parabat, notissimus est; b) vir ingeniosus, qui machinam illam utilissimam (!) invenit, natus est in Austria.
quibus rebus indicatis persuasum habeo te solutionem inventurum. agedum! :D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10610
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 2. Jul 2020, 20:34

eheu, eheu! nullo respondente cum aenigma meum paene oblivione obruatur, duplex vobis ferre velim
auxilium: insidias tyranno femina paravit centum fere abhinc annis…
effigies viri ingeniosi in nummo chartaceo conspiciebatur.
:idea:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10610
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Fr 3. Jul 2020, 00:55

Benigne abs te adiutus, mi amice, scribere nunc ausim: Cogitare te existimo de Fanny Kaplan et de Victore Kaplan. Pudore affectus fateor de XIV ingeniosis viris Austriacis, quos investigaram, parum me diligenter meditatum esse. Inveneram quidem Victorem Kaplan, neque vero illam feminam... :oops:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13961
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 3. Jul 2020, 12:19

Nunc res abs te perfecte soluta est. GRATVLOR ! :klatsch:
(Fanny Kaplan Vladimiro LENIN insidias paravit anno MCMXVIII;
Victor Kaplan machinam invenit a se appellatam ad vim electricam creandam)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10610
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Ecce novum...

Beitragvon consus » So 5. Jul 2020, 17:03

Amicis suis litteratissimis sal.
Ecce initium libri anno MMXIX editi e Theodisco in Latinum conversum:

Nebula saxa comminuta et herbosa pascua integuntur. Nullus est sonus quin quasi conditus in molli lana audiatur. Larices parvae et divulsae pinus montanae e rupium rimis et alveis rivulorum enascuntur in altissima illa regione ubi arboribus modus terminatur incrementi. Locis fruticosis vaccinii vitis ideae et absinthii plenis gradus mitigantur puellae.

Quis liber?
Quis scriptor?
Ecce auxilium: Scriptor Iuvavi natus hoc tempore in municipio Potsdam domicilium habet
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13961
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 6. Jul 2020, 16:11

salve, Conse!

liber abs te quaesitus inscribitur "Wolfsegg". qui liber compositus est a Petro Keglevic.
fabula ipsa mihi ignota adhuc erat, sed argumento lecto nescioqua de causa animus meus movetur..
non facere possum, quin eum librum quam primum legam.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10610
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Di 7. Jul 2020, 11:55

Est liber qui inscribitur Wolfsegg. Gratulor, amice. ---
Apud Keglevic scriptum videmus "dort oben an der Baumgrenze". Quae verba quadam dubitatione iactatus hoc modo in Latinum converti: "in altissima illa regione ubi arboribus modus terminatur incrementi". Quid tibi videtur?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 13961
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 12 Gäste