aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » So 21. Feb 2021, 13:34

Tiberis hat geschrieben: rerum geographicarum peritissimum te praestitisti.

Doleo te valde errare. Peritus tantum sum googlendi. :lol: Facilius enim erat googletu. ;-)

Novum aenigma facile:

Imperatori inclutissimo successissem, nisi vulnere in quodam castello oppugnando accepto peremptus essem.
Nomen meum continet nomen alius imperatoris Romani.

Quis sum?
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9281
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » So 21. Feb 2021, 13:48

nonne Caius Caesar, Divi Augusti filius, qui MMXVII abhinc annis mortuus est?
(ego quoque gugulandi sum peritus :lol: )
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10938
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » So 21. Feb 2021, 15:13

Ita est. :klatsch:

Nunc pilam aenigmatis ponendi tibi reddo. Fac ponendum ponas, positure! :)
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9281
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 24. Feb 2021, 02:13

ecce:

cantorem Italicum quaero necnon poetam, qui, cum primo philologiae classicae studuisset, in arte sua haud mediocrem gloriam adeptus est. in quodam carmine eius haec stropha (scil. Italice) bis auditur:

Et senex meus, qui verum scit,
Ex colle solis occasum spectat,
A quo loco remoto filius eius redibit


quis cantor sive poeta?
inscriptio carminis?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10938
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mi 24. Feb 2021, 09:30

Mystica Tiberi amico caro et doctissimo s.p.d.

Solutio huius aenigmatis videtur mihi esse, ut seq.:

Cantor: Roberto Vecchioni. Robertus Vecchioni philologiae classicae studiosus fuit!

Inscriptio carminis: L'estraneo (Infiniti ritorni) Id carmen Latina voce hospes appellatur.

Hic versus voce Italica, quem Tiberis noster in linguam Latinam reddidit:

"E il mio vecchio che sa la verità
guarda il tramonto dalla collina:da qualche punto lontano
suo figlio tornerà."


Ecce id carmen, ut seq.:

https://www.youtube.com/watch?time_continue=86&v=NtEpbB4Q1XE&feature=emb_title

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica :chefren:
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1145
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 24. Feb 2021, 14:53

Mysticae doctissimae sal.

promptam constupeo solutionem!
quid dicam? tibi gratulari oportet.
tu nunc pone novum, quod explicemus!

:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10938
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mi 24. Feb 2021, 18:19

Mystica Tiberi amico caro et doctissimo s.p.d

Maxime gaudeo me aenigma tuum solvisse. :D

Scito, o carissime Tiberis, me linguam Italicam libenter discere, cum Universitate papali Angelici Ordinis Fratrum Praedicatorum philosophiae Thomisticaeque theologiae Romae diligentissime studere cupiam. Reverendissimus Pater et Rector magnificentissimus Ordinis Fratrum Praedicatorum Angelici, Romae, me studiosam sacrae theologiaeque philosophiae iam anno ante acceperat, sed Coronae morbo pestilentiae causa id facere non potui. Iuvante Deo spero mox me id facturam. :)

Vive valeque! Tua amica et studiosa, Mystica :wink:
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1145
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 25. Feb 2021, 13:06

mystica hat geschrieben:Scito, o carissime Tiberis, me linguam Italicam libenter discere,

μηδὲν ἄγαν! Noli modum discendi excedere!
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9281
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Fr 26. Feb 2021, 16:56

Si vivis Romae, Catholico vivito more! :D
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1145
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Fr 26. Feb 2021, 17:52

Angli dicere solent: Cum Romae versaris, more Romanorum age!
(When in Rome, do as the Romans do!)
His autem diebus Romae quoque multum agere non licet quadam lue prohibente. ;-)
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9281
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mo 1. Mär 2021, 09:53

Salvete optimi sodales doctissimi!

Aenigma novum vobis pono.

Ciceronis scripta de philosophia posteritas varie iudicavit.

Nunc scire libenter velim:

1) Quis olim librum Ciceronis inclutum retractavit?

2) Quod nomen illius libri est?

3) Quis autem philosophus fuit, qui de hac re omnino aliter scripsit?
Liber eius de philosophia moralis adhuc studiosissime legitur.

4) Quod nomen illius libri est?

BENE EVENIAT! :-D

Valete! Vestra Mystica :wink:
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1145
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Mo 1. Mär 2021, 11:27

1. John Adams

2. de republica

3. Thomas Jefferson

4. The Life and Morals of Jesus of Nazareth

Certus quidem non sum.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9281
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Mo 1. Mär 2021, 12:21

Salve, optime Marce, mi amice carissime!

Doleo te valde errare. :(

Non solum Ioannes Adams, sed etiam.... :D

Non solum de republica, sed etiam.... :D

"De Vita Iesu et doctrina moralia sua" - Iste nullus liber philosophiae est! :D

Philosophus, qui quaesitur, vir praeclarus et illustri laude celebratus est. :D

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica :wink:
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1145
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 2. Mär 2021, 09:51

Consus Mysticae sodali doctissimae sal.
Hoc modo ad interrogata tua velim respondere:
1) Quis olim librum Ciceronis inclutum retractavit? 2) Quod nomen illius libri est?
M. Tullius Cicero de officiis composuit libros tres. Quod opus Ambrosius tribus de officiis ministrorum libris aemulatus est, idque ita ut quasi opus fieret Christianum.
3) Quis autem philosophus fuit, qui de hac re omnino aliter scripsit?
Liber eius de philosophia moralis adhuc studiosissime legitur.4) Quod nomen illius libri est?
Qui philosophus videtur esse Immanel Kant qui demonstrat id quod Theodisce 'Pflicht appellatur aliter atque antiquis temporibus definiendum esse: honestum enim non pendere ex facti eventu, sed ex principio cui is qui agat obsequatur. Hoc scriptum videmus prraecipue in libro qui inscribitur Kritik der praktischen Vernunft, sed etiam in opusculo cui titulus Grundlegung zur Metaphysik der Sitten.
Cura ut valeas.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14138
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Di 2. Mär 2021, 10:11

Mystica Conso amico carissimo et doctissimo s.p.d.

Macte! Perfecte hoc aenigma solvisti, mi doctissime amice!

Tibi gratulor, o litteratissime Conse!

:klatsch: :klatsch:

Nunc te ordo vocat, optime Conse!

Vive valeque! Tua amica et studiosa, Mystica :wink:
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1145
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 10 Gäste