aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Beitragvon consus » Mo 22. Mär 2021, 13:30

Aenigma a Medico nostro domestico hodie propositum evanuit. :nixweiss: Plane nescio qua de causa... :?
(Aenigma hoc modo in animo habui solvere :
Aventici Sanctuarium Ciconinum conspicitur (Theodice: Cigognier-Heiligtum), quod nomen traxit a columna qua ciconiae ad nidum construendum utebantur.)
Bild
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14138
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Mo 22. Mär 2021, 14:31

Nescio, qua de causa :( :x
Aenigma recte solvisti, conse. :-D Mirum mihi videtur. :?
[vobis inveniendum est aedificium in Europa situm, cuius nomen continet avem, quae nobis quoque admirationem sui inicit. Temporibus nostris columna sola et ruinae templi superant….]
:?:
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: https://tinyurl.com/j3oe3yn
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6806
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: Oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Ecce novum

Beitragvon consus » Mi 31. Mär 2021, 13:35

Amicis suis doctissimis sal.
Celeberrimus poeta ineunte saec. XX de virginis venerabilis vita opusculum composuit quod tredecim complectitur carmina. In libelli fronte dictum praeposuit Graecum quod his verbis in Latinum converti:
Procellam intrinsecus habens“.

Quis poeta?
Quod opusculum?
Quod dictum Graecum?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14138
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 31. Mär 2021, 19:31

ut quam paucissimis respondeam (uxor modo me ad cenam vocavit :D ) :

dictum Graecum: ζαλην ενδοθεν εχων
nomen opusculi : de vita Mariae
poeta: Rainer Maria Rilke

:stretch:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10940
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Mi 31. Mär 2021, 19:57

consus hat geschrieben:tredecim complectitur carmina

Hic inveni quindecim carmina :nixweiss:

https://www.lieder.net/lieder/assemble_ ... CycleId=62
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5499
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Do 1. Apr 2021, 09:44

Tiberis scripsit hat geschrieben:...
dictum Graecum: ζαλην ενδοθεν εχων
nomen opusculi : de vita Mariae
poeta: Rainer Maria Rilke

Valde gaudeo, mi Tiberis, quos aenigma omni ex parte solvisti. :D
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14138
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Do 1. Apr 2021, 09:53

medicus scripsit hat geschrieben:...https://www.lieder.net/lieder/assemble_ ... CycleId=62

Carmen tertium decimum, optime Medice, divisum est in partes tres ["Vom Tode Mariä (Drei Stücke)"], qua de causa apud Paulum Hindemith "quindecim carmina" apparent. ;-)
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14138
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon medicus » Do 1. Apr 2021, 10:41

Gratias ago, quod me certiorem fecisti, conse optime. :D
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5499
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 1. Apr 2021, 17:49

ecce aenigma, quod quodammodo ad festum paschale pertinet:

quaeruntur quaedam res - quarum nomen ex IV litteris constat -, quae his verbis describi possunt:

ANTIQVA
MIRABILIA
IMMOBILIA
OPINIOSA

aenigmatis solutio quasi in mutato verborum ordine latet.

quae res?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10940
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mi 7. Apr 2021, 19:02

Festum praeteriit , nondum tamen esse solutum
ante quod hic vobis proposui, video.
Nullum praeterea temptasse aenigma sodalem
(quamquam difficile est), miror ego et doleo.
Eheu, quid faciam? Quorum responsa manebunt?
Omnes cum taceant, auxiliumne feram?
Ecce: vocabula si ponatis in ordine recto,
rem, quam quaesieram, littera prima docet.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10940
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Do 8. Apr 2021, 10:48

Scripsisti, optime Tiberis, „solutio quasi in mutato verborum ordine latet“. Inter permutationes XXIV quas ex A, M, I, O litteris effici licet inveni OMIA. Inserta N littera habemus OMINA (cf. fausta omina). Quamobrem te puto cogitare de voce ominis: OMEN. :nixweiss:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14138
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 8. Apr 2021, 18:36

consus hat geschrieben: Inserta N littera

nulla littera inserta opus est, mi amice. tantummodo respice , quaeso, primam cuiusque vocabuli litteram, et rem (vel res, nam singularis a plurali non differt!) facile invenies, quam tibi ut viro doctissimo non ignotam esse persuasum habeo. agedum! :suche:
ceterum noli obliviscere rem quaesitam ad dies paschales pertinere! :idea:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10940
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Do 8. Apr 2021, 19:01

Mystica Tiberi amico carissimo et doctissimo salutem plurimam dicit.


Aenigmatis solutio mihi esse videtur, ut seq.: INRI= IESUS NAZARENUS REX IUDAEORUM :-D

ANTIQUA
MIRABILIA
IMMOBILIA
OPINIOSA

Cura ut valeas! Tua amica et studiosa Mystica :wink:
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1151
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 8. Apr 2021, 20:26

erras, optima Mystica. nonne scripsi : respice , quaeso, primam cuiusque vocabuli litteram ?
ceterum INRI titulus est, non res.
8)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 10940
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Do 8. Apr 2021, 22:39

Tiberis scripsit hat geschrieben:...ceterum noli obliviscere rem quaesitam ad dies paschales pertinere!

O di immortales! Clementer abs te, mi Tiberis, adiutus nunc ausim scribere ante oculos tibi obversari ingentia capita e saxo facta quae in Insula Paschali reperiuntur. Quibus nomen est MOAI. :D
Politissimum excogitasti aenigma!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14138
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Majestic-12 [Bot] und 10 Gäste