PRO MISSA TRIDENTINA

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: PRO MISSA TRIDENTINA

Beitragvon marcus03 » Di 3. Aug 2021, 19:29

Quaestio est haec:

Cui usui est ea missa homini moderno? Quid efficiat? Quid efficit in homine interiore?
Nonne in theologia posita est antiquissima et obsoletissima?
Quod auxilium fuerit in vita cottidiana vivenda?
Unde scire possumus, an Deo placeant, quae in illa missa aguntur?
Nonne cum Iesu aetas coepit omnino nova ac totaliter alia? (Mt 25,31 ss.)
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9575
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: PRO MISSA TRIDENTINA

Beitragvon Tiberis » Di 3. Aug 2021, 22:34

mea quidem, ut qui more Lutheriano sim educatus, non refert, quomodo missa catholica celebretur. tamen censeo videndum esse, ut ii, qui missae Tridentinae favent, ius habeant eam ritu suo agere.
sed quod Lutherani nescio an nullius faciant assis, eorum, qui Latinitatem colunt, plurimum interest: qui missam quidem Tridentinam nonne debent praeferre linguae Latinae colendae causa?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11072
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: PRO MISSA TRIDENTINA

Beitragvon marcus03 » Mi 4. Aug 2021, 09:25

Sua missa cuique! :)

Certe quidem sunt facultates meliores linguam colendi Latinam.
Sermonem ecclesiasticum nec inter pulcherrimos nec optimos sermones haberi constat.
Ad hoc multa eius argumenta saepe dubiosa et miriora sunt.

Mihi hoc in mentem venit:

Wir preisen dich, heiliger Vater,
denn groß bist du,
und alle deine Werke
künden deine Weisheit und Liebe.

Den Menschen hast du nach deinem Bild geschaffen
und ihm die Sorge für die ganze Welt anvertraut.
Über alle Geschöpfe sollte er herrschen
und allein dir, seinem Schöpfer, dienen.

Als er im Ungehorsam deine Freundschaft verlor
und der Macht des Todes verfiel,
hast du ihn dennoch nicht verlassen,
sondern voll Erbarmen allen geholfen,
dich zu suchen und zu finden.


O quae verba pathetica, mirissima, minime credibilia. Veritati historicae omnino contradicunt
ut permulta, quae ecclesia Catholica docuit docetque.

Quomodo tales sententiae cum theoria evolutionaria coniungi possunt?
Doleo me versionem Latinam invenire non potuisse.
Ritibus colendis mundus minime redditur melior, ne paululo quidem.
Ritus animis eorum bene faciunt, qui illis intersunt, effectu quidem quodam psychologico.
Nonne sunt quoddam "opium" fidelium?
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9575
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: PRO MISSA TRIDENTINA

Beitragvon Exinterator » Mi 4. Aug 2021, 11:48

eos qui dicunt sermonem ecclesiae sordidum esse puto sibi persuasum habere linguam latinam ab humanistis saeculo decimo quinto repertam esse et nihil interim esse latine scriptum. De missa autem nihil adicere volo praeter hoc: nihil referre ecclesiae utrum missa latine necne fiat dum a quoquam audiatur. Oportet autem, ut quis non amittat fidem, eum ad ecclesiam ire missam auditum. Porro etiam theoria evolutionaria aliqua revisione indiget.
Zuletzt geändert von Exinterator am Mi 4. Aug 2021, 12:04, insgesamt 2-mal geändert.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 390
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: PRO MISSA TRIDENTINA

Beitragvon medicus » Mi 4. Aug 2021, 11:56

Salve Exinterator, diutius afuisti:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 5737
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: PRO MISSA TRIDENTINA

Beitragvon Exinterator » Mi 4. Aug 2021, 12:03

salve medice. diu quidem afui studio et negotiis districtus at forum semper visitavi!
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 390
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: PRO MISSA TRIDENTINA

Beitragvon marcus03 » Mi 4. Aug 2021, 13:37

Exinterator hat geschrieben:. Porro etiam theoria evolutionaria aliqua revisione indiget.

Quae revisio et cur?
In dies magis magisque confirmatur. :?
Qua omnia explicari licet, quae facta sunt ex illo momento, quo ex energia pura materia genita est
quique crepitus primigenius aut diruptio immanis vocatur.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9575
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: PRO MISSA TRIDENTINA

Beitragvon Exinterator » Mi 4. Aug 2021, 15:19

evolutio rerum naturae explicari nequit quasi ab omnium mutationum summa, quibus singula animalia sunt obnoxia, proficiscatur. Munere suo illa bene quidem fungitur at quomodo rerum natura mutetur explicare non potest.
Benutzeravatar
Exinterator
Consul
 
Beiträge: 390
Registriert: Mi 15. Jul 2015, 01:17

Re: PRO MISSA TRIDENTINA

Beitragvon ille ego qui » Mo 13. Sep 2021, 18:12

Immo id mirius videri potest quod rerum natura res ("gens" dico) tam diligenter plerumque dublicat neque frequentiores fiunt illae mutationes, q.d.
post coitum omne animal triste est praeter mulierem gallumque
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 5898
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 14 Gäste