Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Tiberis » Mo 20. Sep 2021, 15:53

modo vidi librum Henrici Hoffmann - quid mirum? - plus semel Latine redditum esse. Istas interpretationes quamquam ignoro, tamen, an bene Latine sint compositae, vehementer dubito. Nam alius opusculum suum inscribit "Petrulus hirrutus" (!) (nonne hirsutus?), alius "Petrus Hirsutus. In linguam Latinam travestitus (!!!) per (!!)H. J. Schmidt." Timeo, ne operae pretium non sit cetera legere... :cry:

(versus quidem supra scriptos ipse composui ;-) )
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ClaudiaK » Mo 20. Sep 2021, 23:26

Salvete amatores iuris recreantis.
Mihi etiam fabula nota est et ea interpretatione delector. Femina autem formam et figuram meam respiciens eam veram esse non credo. Non tam rapidum corporis pondus amittitur, pro dolor, quod est somnium pulchrum. Immo pueros magis retinendos sunt sorbendo non modo ius olitorium sed etiam cocacolae. Cavendum est diruptionem corporum.
Obiter cupiditas ponderis amittendi signum esse puto aut ius terribile sensisse aut familiam perturbatam esse. Qua ratione et condicione interdictum aut minationem nihil effecturam probabile est.
Zuletzt geändert von ClaudiaK am Di 21. Sep 2021, 10:18, insgesamt 1-mal geändert.
Benutzeravatar
ClaudiaK
Proconsul
 
Beiträge: 439
Registriert: Di 1. Dez 2020, 08:07
Wohnort: Saxonia et Anhaltium

Re: Abhinc MMXL annos

Beitragvon marcus03 » Di 21. Sep 2021, 06:59

Poeta Publius Vergilius Maro, quem "Mantua genuit", diem obit supremum Brundisii.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon medicus » Di 21. Sep 2021, 10:19

Salve ClaudiaK!
ClaudiaK hat geschrieben:ius oletarium
Quid est? :help:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ClaudiaK » Di 21. Sep 2021, 11:20

Emendavi. :wink:
ius olitorium est quod dicere volui. Quod est factum ex holere. Memoria me fallit quod ad verbum ipsum pertinet. Memoria enim iuris olitori in schola mea frequenter parati me tam territ ut non bene cogitare possim, quod tam horribile erat, ut mortua esse tum praeoptaverim.
Benutzeravatar
ClaudiaK
Proconsul
 
Beiträge: 439
Registriert: Di 1. Dez 2020, 08:07
Wohnort: Saxonia et Anhaltium

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Di 21. Sep 2021, 11:25

ClaudiaK hat geschrieben:tam territ ut non bene cogitare possim, quod tam horribile erat, ut mortua esse tum praeoptaverim.

terret
praeoptarem
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Tiberis » Di 21. Sep 2021, 13:31

marcus03 hat geschrieben:praeoptarem

non facere possum, quin Claudiam nostram defendam in eo, quod scripsit "praeoptaverim". (me quoque ita scripturum fuisse fateor). nonne in ipsis sententiis consecutivis de tempore eligendo liberiores valent leges?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Di 21. Sep 2021, 14:39

Tiberis hat geschrieben:nonne in ipsis sententiis consecutivis de tempore eligendo liberiores valent leges?

Recte dicis, sed hoc mihi minime placet:

quod tam horribile erat, ut mortua esse tum praeoptaverim.

Quomodo imperfectum convenit perfecto, cum utraque actio eodem fit tempore? :?
Tibi assentirer, si pro ERAT forma FUIT a Claudia adhibita esset.
Suntne loci eiusdem generis?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon consus » Mi 22. Sep 2021, 10:25

Quod ad verba quod tam horribile erat, ut mortua esse tum praeoptaverim pertinet, oro vos, optimi amici, etiam haec Arpinatis nostri legatis verba (Brut. 302; cf. Burkard/Schauer § 465.3):
Ardebat Hortensius tanta cupidine dicendi, ut in nullo umquam flagrantius studium viderim.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Mi 22. Sep 2021, 11:59

Gratias tibi ago maximas, conse optime. :klatsch:
Hic temporum usus (imperfectum - perfectum) mihi perrarus videtur. An erro? :-o
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon consus » Mi 22. Sep 2021, 16:35

Explicatur res etiam hoc loco: Rubenbauer-Hofmann § 231 ("häufig").
:book:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon iurisconsultus » Mi 22. Sep 2021, 17:21

consus hat geschrieben:Ardebat Hortensius tanta cupidine dicendi, ut in nullo umquam flagrantius studium viderim.

placetne viderim in hoc loco, quia perfectum constativum sive resultativum (umquam), ardebat, quia imperfectum durativum est?
Qui statuit aliquid parte inaudita altera,
aequum licet statuerit, haud aequus fuit.
(Sen. Med. 199-200)
Benutzeravatar
iurisconsultus
Dictator
 
Beiträge: 1238
Registriert: Di 31. Dez 2013, 15:37
Wohnort: Lentiae, in capite provinciae Austriae Superioris

Re: Abhinc MMLXXXIV annos

Beitragvon marcus03 » Do 23. Sep 2021, 07:32

Divus Augustus natus est, de quo Seneca olim scripsit:

Diuus Augustus, cui dii plura quam ulli praestiterunt, non desiit quietem sibi precari et uacationem a re publica petere; omnis eius sermo ad hoc semper reuolutus est, ut speraret otium: hoc labores suos, etiam si falso, dulci tamen oblectabat solacio, aliquando se uicturum sibi.
...
Tanta uisa est res otium, ut illam, quia usu non poterat, cogitatione praesumeret. Qui omnia uidebat ex se uno pendentia, qui hominibus gentibusque fortunam dabat, illum diem laetissimus cogitabat quo magnitudinem suam exueret.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CDLXXX annos

Beitragvon medicus » Fr 24. Sep 2021, 08:14

PARACELSUS, medicus exploratorque clarus, Iuvavi obiit.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc XC annos

Beitragvon marcus03 » Sa 25. Sep 2021, 06:44

Ante annos XC inclutus philologus classicus Huldericus von Wilamowitz-Moellendorff decessit.
Qui inter multa et alia philologiae historiam composuit.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 15 Gäste