aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 15. Okt 2021, 12:19

sunt quidem res aere leviores (veluti hydrogenium), quibus additis pondus receptaculi minuatur. sed timeo, ne quid aliud tibi obversetur...
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11173
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Fr 15. Okt 2021, 12:23

marcus03 hat geschrieben:Quo plus rei additur quaesitae, eo levius redditur illud receptaculum.

Suppleo:

... , eo celerius receptaculum redditur levius.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9733
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon Medicus domesticus » Mo 18. Okt 2021, 20:07

Mihi in mentem venit res, quae appellatur nostra lingua "Antimaterie"...
Ἔρος δ' ἐτίναξέ μοι φρένας, ὠς ἄνεμος κὰτ ὄρος δρύσιν ἐμπέτων.
Patria mea: https://tinyurl.com/j3oe3yn
Iuvavum: https://tinyurl.com/5fpdczu8
Benutzeravatar
Medicus domesticus
Augustus
 
Beiträge: 6914
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07
Wohnort: Oppidum altis in montibus Bavaricis situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Di 19. Okt 2021, 06:52

Illam materiam non dico.
Simplicius vel simplicissime cogitandum est.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9733
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon consus » Di 19. Okt 2021, 08:57

:verwirrt:
Re iterum ac saepius retractata, doctissime amice, scribere nunc ausim calorem tibi ante oculos obversari; calefacta enim aqua receptaculi pondus puto minui.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14188
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Di 19. Okt 2021, 09:43

Doleo te errare.
In eo quidem non erras, ut sit, quod minuatur illo in receptaculo. Qua re res quaesita nascitur.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9733
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Di 19. Okt 2021, 10:44

Salve carissime Marce!

Per foramen illo in receptaculo aqua minuitur.

Quid sentias?

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica :wink:
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1506
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Di 19. Okt 2021, 10:58

mystica hat geschrieben:Per foramen

Is quidem est exitus mihi quaesitus. :klatsch:
Gratulor, aenigma nunc solutum est.
Nunc tu ordine vocaris ad aenigma proponendum proximum.
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9733
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Do 21. Okt 2021, 09:04

Salvete cari et doctissimi sodales!

Hodie vobis aengima novum propono:

Praeclara femina quaesitur, quae satis litterata fuit. Maritus eius dives mercator erat. Sed matrimonium infelix fuit. Ea filium et filiam habuit. Saepe vacavit libris scribendis. Amicitiam cum magno poeta colebat.

I. Quis illa femina?
II. Quid fatum mariti?
III. Quis filius?
IV. Quis poeta?

BENE EVENIAT!

Valete! Vestra Mystica :wink:
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1506
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Do 28. Okt 2021, 11:10

Salvete doctissimi amici doctissimaeque amicae!

Cur tacetis? Aenigima, quod vobis proposuisti, difficile non esse videtur. Nam multa vobis iam narravi, ut aenigma facile solvere sit. Hoc autem vobis dicere volo feminam quaesitam XIX saeculo vixisse. Nihil dicam amplius. :D

Bene eveniat! :-D

Vestra amica Mystica :wink:
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1506
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon marcus03 » Do 28. Okt 2021, 12:06

mystica hat geschrieben: Nam multa vobis iam narravi, ut aenigma facile solvere sit.

Errare videris, aliter solutio iamdudum proposita esset. :)
marcus03
Dominus
 
Beiträge: 9733
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Do 28. Okt 2021, 13:51

marcus03 hat geschrieben:
mystica hat geschrieben: Nam multa vobis iam narravi, ut aenigma facile solvere sit.

Errare videris, aliter solutio iamdudum proposita esset. :)


Salve carissimi Marce, tibi gratias ago pro responso. Illud autem vix credendum est. Puto enim caros sodales nostros alias res agere quam aenigmata solvere. :D

Vale! Tua amica et studiosa, Mystica :wink:
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1506
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon mystica » Do 4. Nov 2021, 13:13

Salvete optimi sodales!

Cur nemo vestrum aenigma solvere cupit? Neque aenigma obscurum est neque difficile solutu. Multa enim vobis de femina quaesita iam narravi. Sed etiam quaestiones, quas vobis proposui, magno usui sunt, ut aenigma bene solvere possitis.

Cur igitur tacetis? :?

Vestra Mystica ;-)
"Cum quo enim Deus est, nunquam minus solus est, quam cum solus est. Tunc enim libere fruitur gaudio suo, tunc ipse suus est sibi, ad fruendum Deo in se, et se in Deo". (Beatus Abbas Bernardus Claraevallensis)
Benutzeravatar
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1506
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Do 4. Nov 2021, 14:02

salve, mystica.

disputationes, quas modo habuimus, animos nostros ab aenigmate solvendo nimis avertisse puto. :sad:
nunc autem denuo de ea re cogitabo...
ceterum Consum, nisi tam raro adesset, iam pridem hoc aenigma soluturum fuisse persuasum habeo.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11173
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Fr 5. Nov 2021, 19:09

cum plurimas iam horas perdiderim in rete perscrutando, nullam tamen invenire potui scriptricem, quae "diviti mercatori" nupsisset cumque eo matrimonio infelici coniuncta esset. puto me hastam abiecturum, nisi forte quid auxilii tuleris. :roll:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11173
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Bing [Bot], Google [Bot] und 9 Gäste