aenigmata

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Mo 22. Nov 2021, 22:09

Libentissime!
Diutissime iam propositum habeo, ut "Die letzte Welt" et "Cox" legam. Sed semper aliquid intervenisse videtur ...
Gratissimum, inquam, fuerit, si plus de operibus Christophori Ransmayr exposueris. Quod haud minus sane ad Consum attinet.
:-) :-) :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6050
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

De Christophoro Ransmayr

Beitragvon consus » Mo 22. Nov 2021, 23:53

ille ego qui scripsit / hat geschrieben:Uterque vestrum hunc librum iam perlegit? Estne legendus?...

Tres adhuc, optime amice, legi Christophori Ransmayr libros:
1) Die letzte Welt (mirum in modum pertinet ad Nasonis Metamorphoses; multum mihi placuit),
2) Die Schrecken des Eises und der Finsternis (anno MDCCCLXXII Iulius de Payer et Carolus Weyprecht exploratores Austro-Hungari in Cronium mare profecti sunt …; hic quoque liber multum mihi placuit),
3) Cox oder der Lauf der Zeit (saec. XVIII Iacobo Cox Britanno in usum imperatoris Sinensis horologium faciendum erat…; quo libro non ita multum me delectatum esse fateor).
Novissimum illum librum, qui inscribitur „Der Fallmeister“, nondum legi.
Cura ut valeas.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14186
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon ille ego qui » Di 23. Nov 2021, 08:33

Salve, Conse!
Plurimas gratias tibi ago pro responso!!
Nolo equidem nimium petere, sed si velis, quin brevissime complecteris, quid (vel quae) potissimum tibi in illis libris placueri(n)t (et fortasse quid minus in "Cox") - si ipse vis (inquam), si satis meministi, si fieri potest...
Mihi semper miram quandam voluptatem exhibet audire vel legere, quid aliquis sentiat de aliquo libro - et cur. :-)
Valeas!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6050
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 23. Nov 2021, 21:43

salve, Christiane!

iam proxima nocte plura scripsi de fabula, quae inscribitur "Morbus Kitahara"; quae fabula adeo mihi placebat, ut quater (!) eam iam legerem. Sed eheu! casu accidit, ut motu incauto omnia, quae scripseram, delerentur :cry: . denuo ergo verba mea repetere conabor...

nescio an Ransmayr, si fabulam Latine composuisset, ab hisce versibus inchohaturus fuerit:

Saxa lacumque cano populumque priora luentem
crimina. sic fatum voluit iudexque severus


Incolas pagi cuiusdam Alpini, cui nomen est Moor, Americani victores ab omni commeatu intercludunt et ad vitam cogunt omni cultu et humanitate carentem. Sic ulti sunt scelera in bello commissa: nam in lapicidinis trans lacum sitis plus XI milia hominum perierant sive vi adhibita sive labore defessi.
Tres sunt, qui in ea fabula primas agunt partes:
a) Ambras, qui a paganis rex canum appellatur propter canes feroces, quos olim in dominium redegerat. Qui cum a Nazistis (qui tamen numquam hoc nomine appellantur !) ad lapicidinas damnatus et crudeliter excruciatus esset, post bellum procurator earundem lapicidinarum factus est, invisus paganis, qui privilegiis eius invidebant.
b) Bering (nomen vere insolitum, quod nescioquo modo Sibiriam in memoriam revocat), militis filius, qui bello exeunte inter incursiones aereas Americanorum in lucem editus est. Qui ut faber ingeniosus autocinetum Ambrae (nemo nisi Ambras ibi autocinetum habuit!) graviter afflictum summa arte refecit et in formam cornicis ferreae redegit. Ob eam rem ab Ambra munere satellitis donatus est.
c) Lily, filia custodis carceris, qui ob scelera commissa post bellum occisus erat:
quae propter desiderium Brasiliae visendae ab omnibus “Brasiliana” vocatur. Sola per montes vagatur tramite clandestino , qua loca inferiora petit, unde res utiles apportat, quas gemmis aliisve rebus permutare solet, quas in regione montana invenit.
Libera femina est et armata ex eo die, quo arma invenit in caverna relicta. (arma possideri vetabantur!)

(propediem, quae sequuntur, narrabo. Nunc autem certamini pedifollico me dabo, quod in televisione emittetur) :lol:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11162
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Sa 27. Nov 2021, 01:15

ecce altera pars:

rarissime quidem fit, ut in tanta rerum tristitie paganis aliqua oblectatio praebeatur. Tamen accidit, ut Americanis navantibus grex musicorum in scaenam prodiret, ad quem eventum incolae regionis frequentes confluxerant. sonis insolitis ebria Lily Beringum proxime sedentem osculatur...
deinde cum noctu in "cornice" domum reverterentur, Bering primum illam obscurationem animadvertit, quae aciem oculorum magis magisque minuebat. Diu de ea re tacebat timens, ne propter morbum tam molestum a domino suo dimitteretur. Postremo autem Lily, cui vitium oculorum confessus erat, eum secum duxit in urbem in regione inferiore sitam. illi enim erat quaedam cum militibus consuetudo; ex quibus audivit medicum ibi esse militarem, qui fortasse Beringum possit sanare. In qua urbe cum commoraretur, Bering ex vocibus et laetitia militum percepit Americanos displosione atomica facta etiam e bello Iaponensi victores exisse. Medicus autem ei dixit morbum , qui Morbus Kitahara appellaretur quoque ideo laboraret, quod nimis saepe oculos in vultu alicuius defixisset, aliquando sponte efflucturum.
in pagum reversus a domino certior factus est de novo consilio Americanorum: quos constituisse, ut incolis pagus esset relinquendus; ubi nunc viverent, campum factum iri, in quo copiae exercerentur. Machinas autem omnesque res, quae ad lapicidinas pertinerent, in Brasiliam transportatum iri, ubi prope pagum quendam, cui nomen "Patano" (Latine palus, Theodisce "Moor" !), saxa multo puriora essent . Beringo autem secum venire licere, si vellet.

(tertia pars mox sequetur)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11162
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Mo 29. Nov 2021, 01:55

ecce ultima pars (timeo quidem, ne longus sim.. :roll: )

in Brasiliam ubi perveniunt, a Muyra hospitaliter accipiuntur. Quae vilica est praedii cuiusdam Plinii, qui lapicidinas supra dictas possidet. Quam Bering adamare coepit, praesertim cum Lily, cuius amorem frustra desideravit, eum plane neglexerit.
Quodam die vident fumum ex insula procul sita ascendentem. Nomen insulae quaerentibus Muyra narrat eam insulam canum appellari: olim carcerem ibi fuisse; postea custodes non solum carcerem, sed etiam canes suos reliquisse, quarum proles ferocior etiamnunc prohiberet, ne quis propius accederet.
Ambras autem, cuius plurimum interest insulam diligentius inspicere, Muyra duce eodem navigat (Lily et Bering eum comitantur). Cum Ambras una cum satellite suo ad interiorem insulae partem proficiscatur, Lily et Muyra in litore commorantur. Denique Lily reditum illorum exspectare non iam vult : nec ad pristinum carcerem nec ad lapicidinas eius interest, sed ad urbem Santos, de qua mater ei narraverat. Antequam proficiscitur, Muyrae sagum maculosum donat, quod a militibus (quorum vestimenta maculosa esse solent, ne facile ab hoste cognoscantur) olim acceperat. Bering autem ad litus reversus , ubi feminam illo sago indutam ibi sedentem procul videt, morbum suum rediisse credit tot maculis in conspectu apparentibus. subita dementia captus eam, quam Lilyam esse putat, sclopeto, quod secum habebat, interficit. Nec tamen propius ad eam accedit, immo Moyram quaerit, quae se consoletur, quod facinus non consilio fecerit. Sic denuo in interiorem insulam revertitur, ubi in rupe altissima, quae carceri pristino imminet, in Ambram incidit ad summam rupem ascendentem. Cui et saxa et carcer relictus in memoriam revocaverunt cruciatus horribiles, quos olim passus est in lapicidinis pagi Moor ...




"Nunc demum ignem conspicit, qui tam diu in occulto ardebat. Respexit ad eum, qui tramite arduo eum ad summum murum ascendentem insequitur. Heu, est unus tantum ex iis, qui in lapicidinis captivos virgis ferreis ferire solent. Iste quidem eum non iam perterret. Sed in praeruptis post insequentem hiantibus, in profundis, carcerem videt campestrem, iam parvum et canum, et inter casas captivorum ignem lente et pertinaciter ad locum subrepentem, quo convenire captivi coguntur. Tam diu in occulto ardebat, in fornacibus post valetudinarium sitis. Nunc autem liber est. Is, qui eum insequitur, ignem videre non potest. Iste eum tantummodo videt. Iste eum inclamat. Iste restem tenet. Num eum in carcerem est retracturus ? Num eum ista reste iterum vinciet et sursum producet, ut omnes iterum eum suspensum videant ?
Tum iste eum assecutus est. Sed mirum est , quod eum non ferit, quod eum telo non petit, quod eum non vincit. Immo tam prope accedit, ut spiritum eius in facie sentiat, et restem ei tradit. Deinde ire pergit, eum praeterit, eum relinquit et permittit, ut vivat et sponte agat.
Nunc Ambras tandem pervenit ad saepem, ad fila aculeata, ad albam *porcellanam flumini electrico impermeabilem. Attamen post hunc unum gradum, quem nunc facit, nullum ictum sentit, nullumque dolorem. Quin etiam scintillae desunt. In vacuum tantummodo gradum facit.

O mira levitas in vacuo ! umeri ferventes, bracchia tam levia sunt, ut iam possit ea attollere super caput, super caput in altum. Et, dum ista restis, iste funis, iste funiculus in aere incurvatur in formas orbium, laqueorum, cochlearum, quidquid ei molestias exhibebat eumque vexabat, pondere liberatur. Rupe praeterlabente omni mole saxea iam carenti quasi totus mundus levior fit: Qui in altum ascendit , in altiora, leniterque manum funiculo liberat et veluti fumus evanescit in auras."
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11162
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 30. Nov 2021, 00:01

Longum me nimis - heu - puto fuisse. :sad:
Morbus sed Kitahara praeter omnes
semper visus erat mihi legendus.



Nunc aenigmata denuo colamus!
Consum (sic memini) vocabat ordo.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11162
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Beitragvon consus » Di 30. Nov 2021, 11:21

Hoc aenigma, amici doctissimi, de fabula est tristissima. Adulescens arti poeticae deditus et pauper virgo, quae victus comparandi causa mundum muliebrem facit, mirifico quodam inter se capti sunt amore; qui quidem felicem non habet exitum… Tota haec res arte musica ingeniose tractata et in scaenam inducta maxima nos admiratione afficit.
Quis vestrum rem explanabit?
:stretch:
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14186
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: aenigmata

Beitragvon Tiberis » Di 30. Nov 2021, 15:40

Tiberis Conso suo s.p.d.

nonne aenigma est de dramate musico a Iacobo Puccini composito, quod "la bohème" inscribitur?
(adulescens arti poeticae deditus = Rudolphus, virgo pauper = Mimi)
de tristi fabulae exitu nemo fere spectatorum est, quin lacrimas effundat..
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11162
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 4 Gäste

cron