Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon medicus » Mi 5. Jan 2022, 12:57

@Zythophilum
Bein Anklicken des Links erhalte ich folgende Antwort:
Diese Seite ist aus Ihrer Region leider nicht abrufbar
:suche: nicht
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 5. Jan 2022, 15:13

Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16925
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon medicus » Mi 5. Jan 2022, 20:11

Omnia clara! Veniam peto, quia supra lingua paterna usus sum. :cry:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Do 6. Jan 2022, 06:52

Currentis memor est anni lux sexta magorum,
dicere quos reges mos uetus esse solet.
Ex oriente uiri regi tria dona ferentes,
dux quibus in Bethlehem sideris ignis erat,
adueniunt; puerum paruum uidere iacentem,
quem male praesepis stramina sicca tegunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16925
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Tiberis » Do 6. Jan 2022, 14:24

Reges sancti Asiatici
unumquemque rogant: „quae via Bethlehem
fert? Nobis iter edite
o cari pueri , dicite, virgines."

Ignorant pueri et senes;
pergunt ire magi. stella sed aurea
monstrat fulgore lucido
reges insolitum quod teneant iter.

Iosephi super aedibus
astrum constiterat. iam introeunt magi.
mugit bosculus, eiulat
in praesepe puer, tresque canunt viri.

(carmen Henrici Heine Latine redditum)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11876
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 7. Jan 2022, 09:47

Septimus ire dies coepit gelidasque dat auras
conueniensque hiemi tempus adesse iubet.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16925
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 18. Jan 2022, 23:00

Natalis Domini uos iussit adesse, fideles,
et Stephano testi iusta corona data est.
Iam cum mense nouo coepit nouus aufugere annus,
qui solito annorum dicitur ire modo.
Tres uenere magi Domino sua dona ferentes
atque infusa dies finiit unda sacros.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16925
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon mystica » So 23. Jan 2022, 20:15

Bild
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1989
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mi 2. Feb 2022, 07:46

Decidere arboribus miratur terra lacertas
Florida, frigore enim corpora lassa cadunt.
A quibus haec colitur, mortales, terra, cauete,
bestia ne feriat sic glaciata caput.

https://www.bbc.com/news/world-us-canada-60090861
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16925
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Mi 2. Feb 2022, 10:16

Bild
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1989
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 6. Feb 2022, 18:38

http://www.museum.hu/images/13/0337_intro01.jpg
In se qua Danubius flumen minus accipit alter
et minor immiscet fluctibus amnis aquas
firmaque Romani posuerunt castra potentes,
huc breue fecit iter nostra bibosa manus.
Magnifica aspicitur mirandaque curia et alta,
quae recuocat muris tempora lapsa suis.
Lenis habet fanum celebratum a praesule collis,
qua pia gens Mariae numina sancta colit.
Haud procul a templo Christi de pane monemur,
quem uiolasse cohors dicitur et ira furens.
Pulchra uetusque tibi domus haec est, Xante, dicata,
qui studium dederas ingeniumque feris.
Arida membra auium pallentiaque ossa ferarum
et ueteres pelles huic domui esse reor,
sed prohibet sera nos aditu spectare uolentes,
et modo, quae lateant, suspicor, intus opes.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16925
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Mo 7. Feb 2022, 10:04

Bild
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1989
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 11. Feb 2022, 11:34

En, melior uentus quam solum est aura quieta,
nam uehemens mutat cuncta procella mouens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16925
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 11. Feb 2022, 11:37

Brauerei Schlägl.PNG
Fratribus a fidis coquitur ceruisia claustri:
O nobis, monachi, munera magna datis.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16925
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon medicus » Fr 11. Feb 2022, 12:29

medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 6 Gäste