Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CXVIII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 11. Mai 2022, 07:44

Salvator Philippus Iacintus Dalí i Domènech pictor, scriptor, sculptor graphicus nascitur in Catalonia.
Obiit a.d. X Kal. Feb. anno MXMLXXXIX in oppido, in quo idem in lucem editus erat.
Cui anno MCMLXXXII titulus "Marqués de Dalí de Púbol" attributus est.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10123
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CLXXVII annos

Beitragvon marcus03 » Do 12. Mai 2022, 09:59

Augustus Guilhemus Schlegel von Gottleben litterarum historicus et criticus, interpretator, philologus indologusque obit Bonnae LXXVII annos natus Hannoverae.
Ab anno MDCCXCV professus est Ienae.
Optime meruit de scriptoribus Italianis, Hispanis Lusitanisque vertendis.
Qui pertinet ad novam disciplinam romanticam, quae dicitur.
Innotuit interpretatione XVII operum Guilhelmi Shakespeare.

https://de.wikipedia.org/wiki/August_Wilhelm_Schlegel
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10123
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCCV annos

Beitragvon marcus03 » Fr 13. Mai 2022, 08:13

Maria Theresia Austriaca plene Maria Theresia Walburga Amalia Christina in lucem editur Vindobonae,
qua in urbe obiit a.d.III Kal. Dec. anno MDCCLXXX.
Fuit regina Hungariae Boemiaeque et archiducissa Austriae ab anno 1740 usque ad mortem.
Uxor erat imperatoris Francisci I et mater imperatoris Iosephi II.
Non coronata tamen imperatrix appellatur.
Pauper erat Austria, cum ea rerum summa potita est, ea regnante potens.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10123
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon medicus » Fr 13. Mai 2022, 11:41

@Austriacos: Num Austria umquam pauper erat? :roll:
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6177
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Fr 13. Mai 2022, 13:21

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10123
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCXXVI annos

Beitragvon medicus » Sa 14. Mai 2022, 08:42

Eduardus Jenner primam vaccinationem contra variolas conficit.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6177
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc XXIV annos

Beitragvon marcus03 » Sa 14. Mai 2022, 11:53

Franciscus Albertus "Frank" Sinatra cantor actorque obit in illa Angelorum urbe in California sita.
Natus est prid. Id. Dec. anno MCMXV in New Jersey.
Qui olim VOX appellatus est et ad illum gregem pertinuit, qui RAT PACK nominatus est.
Centenies et quinquagies decies milia alborum canticulorum plenorum vendidisse dicitur.
https://www.youtube.com/watch?v=9SXWX6qg0y4
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10123
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXI annos

Beitragvon marcus03 » So 15. Mai 2022, 08:20

Max(imus Rudolphus) Frisch/"Recens" scriptor et architectus Helveticus
nascitur Turici, qua in urbe obiit prid. Non. Apr. anno MCMXCI.
Qui annos nonnullos cum lyrica Ingeborga Bachmann ex Clagenfurto oriunda vixit in coniugio,
quod utrique perdifficile fuisse constat.
Cum illo Frederico Dürrenmatt non immerito inter scriptores Helveticos inclutissimos numeratur.
Quis est, qui eius fabulam HOMO FABER ante annos fere XXX in pelliculam conversam non ignoret
nec multa et alia eius opera e.g. illud BIEDERMANN UND DIE BRANDSTIFTER.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10123
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXVII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 16. Mai 2022, 09:38

Henricus Jaynes (= Deus propitius) Fonda actor magnus et ingeniosus nascitur in oppido Grand Island
media in civitate foederali Nebrasca sito.
Obiit a.d. prid. Id. Aug. anno MXMLXXXII in Angelorum urbe.
Inter alias pelliculas innotuit pellicula XII IURATI (12 Angry Men) anno MCMLXVII prolata.
Obtinet locum sextum in tabella maximorum omnium temporum actorum ab instituto edito,
quod American Film Institute appellatur.
Pater est actoris Petri Fonda (Easy Rider) et actricis Ioannae Fonda (The China Syndrome).
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10123
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DXII annos

Beitragvon marcus03 » Di 17. Mai 2022, 08:08

Alessandro di Mariano Filipepi vel Sandro di Mariano di Vanni Filipepi pictor et delineator,
qui Botticelli appellatur, obit Florentiae.
Natus est Kal. Mart. ibidem anno MCDXLV.

https://artsandculture.google.com/asset ... EBVg?hl=de
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10123
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXXXIX annos

Beitragvon marcus03 » Mi 18. Mai 2022, 08:40

Walter Adolfus Georgius Gropius architectus auctorque artis disciplinae, quae nomine BAUHAUS innotuit, in lucem editur Berolini.
Decessit a.d. III Non. Iul. anno MCMLXIX Bostonae. Ex anno MCMXLIV ei erat civitas Americana.
Cum aliis artificibus (Ludovicus Mies van der Rohe, Franciscus Lloyd Wright, Le Corbusier)
conditor putatur architecturae modernae.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10123
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 6 Gäste