Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Beitragvon ille ego qui » Fr 20. Mai 2022, 09:38

Christianus sodalibus s.p.d.

Fortasse miramini nomen huius fili. nonne enim hoc est forum Latine loquendi?
Mea tamen sententia nomen minus aptum est, nam nemo hic Latine loquitur, sed omnes - ut fert natura huius fori - Latine scribunt.
Multi (vel: plures) olim hoc in foro versabantur sodales Latine loquendi cupidi. Quorum nonnullos etiam conveni praesentes in vera vita. Quod semper non modo ad discendum utile, sed etiam 'per se' dulce et iucundum erat. Adhuc supersunt huius fori sodales ad Latine loquendum prompti (ut scio), sed paucissimi.
Itaque rogo, numqui sint in vestro numero qui in vita sua loquelam (!) Latinam colant vel colere velint?
Intellego hominum Latinitatis studiosorum proprium saepe esse menda et errores, quoad fieri possit, vitare et libentius legere et vertere quam scribere, libentius scribere quam loqui, libentius praemeditate loqui quam subito (i.e. ex tempore).
Sed quis negat ut vere quamlibet linguam bene discamus initio omnem mendorum et peccatorum metum esse deponendum et abieciendum? Sic demum efficaciter proficimus in linguis discendis. :-) Inde mirum non est, si plurimi eorum, qui semel Latinitate viva(!) tacti sunt - velut in seminariis aestivis variisque conventiculis quae nunc plurima celebrari solent in toto orbe -, in hac via ac ratione Latinitatem (necnon amicitias!) colendi perseverant.
Dicite mihi igitur, vos quid sentiatis de studio Latine non modo scribendi, sed etiam loquendi, garriendi, sermocinandi?

Bene valete! :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Beitragvon ille ego qui » So 22. Mai 2022, 12:57

Quis loquitur? - min tu istud ais? nemo hercule! - nemo? -
vel duo vel nemo. - turpe et miserabile. - vere! …

:D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Beitragvon Tiberis » So 22. Mai 2022, 17:18

ille ego qui hat geschrieben:nemo?


minime. me quidem promptissimum esse scito ad Latine loquendum, sed dubito, num occasio detur. in mea regione, quod sciam, nulla conventicula habentur ad Latinitatem vivam colendam; quae ut invenirem, me adhuc rete non perscrutatum esse fateor. accedit, ut istis seminariis, quae, ut plerumque fit, plures dies agantur , interesse nolo propter quandam segnitiam, qua teneri me ut virum aetate provectum non mirum est. :D
sin autem in Austria aliquando occasio data erit Latine loquendi, non recusabo, quin veniam.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Beitragvon ille ego qui » Mo 23. Mai 2022, 13:22

Christianus Tiberi suo s.p.d.

Haud ignoro, amice spectatissime, te a loquela Latina nullo modo abhorrere!
Cum hic - praeter te - nemo ad hanc rem responderet, epistulam electronicam accepi a sodali quodam humanissimo et lepidissimo, qui etsi non iam in forum nostrum descendit (eheu!)**, tamen verba mea legit et affirmavit se semper ad conventicula et colloquia Latina pronum atque promptum esse.
itaque suadeo ut quam primum ad verum colloquium Latinum conveniamus. quod per rete facillime fieri potest. nonne hoc olim iam erat propositum, mea tamen culpa ad irritum recidit?
:D

Vale quam optime!

__________
** Non agitur de Stomachato :D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Beitragvon Tiberis » Di 24. Mai 2022, 14:08

ille ego qui hat geschrieben: suadeo ut quam primum ad verum colloquium Latinum conveniamus. quod per rete facillime fieri potest.


quomodo? cogitasne de via Skypiana quae dicitur?
deinde quid tibi obversatur de isto conventiculo electronico? de certa re disputabimus an sponte fiet loquela?
ceterum scito me nullum fere usum habere in Latine loquendo. :sad: quamobrem noli mirari, si mea locutio crebris haesitationibus intermittitur... :oops:
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Beitragvon ille ego qui » Di 24. Mai 2022, 15:47

Christianus Tiberi suo s.p.d.

Sic! Per skype vel per zoom hoc nullo negotio fieri potest! zoom quidem hoc habet commodum, quod id etiam per navigatorium ("browser") adhiberi potest (sine "instabulatione", ut ita dicam :D). sed skype quoque placet.

si volueris, possimus certe aliquid nobis in antecessum proponere, de quo loquamur. sed etiam colloquia subita et quasi libera placent. utut vis!

sine cura autem esto de haesitationibus! quae vitari vix possunt, siquis antea rarius Latine locutus est. sed non dubito, quin brevi tempore verba tua fluxura sint expeditissima*. sed de hac re suaserim ne omnino sollicitemur!

gaudia colloquii nostri futuri iam praecipio! ;-) :-)

vale!

____
*en praedicativum Erlangense :D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Beitragvon Tiberis » Di 24. Mai 2022, 21:49

Tiberis Christiano, amico suo Latinitatis vivae studiosissimo, s.p.d.

ille ego qui hat geschrieben:si volueris, possimus certe aliquid nobis in antecessum proponere, de quo loquamur. sed etiam colloquia subita et quasi libera placent. utut vis!


ego quidem censeo non alienum fore, si de certa re disputemus, licet ea quoque colloquia placeant, quae temere fiunt. sin autem videre volumus, ne disputatio nimis cito torpescat vel quasi exsiccetur, de re loqui oportebit, qua omnes homines moventur, velut de bello Sarmatico vel de calefactione caeli. quid tu sentis, optime Christiane?
:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Beitragvon ille ego qui » Mi 25. Mai 2022, 09:02

Salve Tiberis,

fateor me non timere, ne colloquium exsiccetur. quoniam numquam mihi deerunt, quae te rogem - de vita, de studiis, de litteris, de Austria, de nugis omnium generum, de hoc foro ... ;-)
Tamen quae proposuisti, et mihi probantur. iam scripsi ad illum nostrum quondam sodalem, ut sententiam ferat de argumento tractando.

Interea vale!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Beitragvon ille ego qui » Mi 25. Mai 2022, 09:05

(Ah, id quod dixisti de colloquio torpescente, pertinebat ad disputationes de argumentis antea constitutis.)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Beitragvon Tiberis » Mi 25. Mai 2022, 13:26

ille ego qui hat geschrieben:quoniam numquam mihi deerunt, quae te rogem - de vita, de studiis, de litteris, de Austria, de nugis omnium generum, de hoc foro


tibi assentior, mi amice. in tanta rerum varietate certo disputationis argumento non opus est, licet certam rem in disputando praeferam. videbimus...
primum autem diem et horam colloquii constituamus oportebit. cetera res expediet. ;-)
ceterum mihi gratum erit, si per Scype disputabimus, cuius opera iam saepe utebar.
nihil ergo obstat, quin propediem per rete colloquamur !
vale :)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Beitragvon ille ego qui » Fr 27. Mai 2022, 09:01

Pergrata mihi sunt verba tua.
Privatim ad te scribam.
:-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Beitragvon mystica » Fr 3. Jun 2022, 11:58

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 09:50, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Beitragvon ille ego qui » Fr 3. Jun 2022, 12:05

Gratias tibi ago!
Spero me mox pure et Latine scripturam esse.

Quo quidem multo celerius et efficacius pervenies, si etiam Latine locuta eris.
Si quis discere velit pulchre Anglice scribere neque umquam Anglicis colloquiis vacet (quae initio fortasse paulo lentiora erunt, brevi tamen iam multo expeditiora), viam discendi non optimam elegerit.
:-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Beitragvon ille ego qui » Fr 3. Jun 2022, 12:15

https://www.youtube.com/watch?v=cua3Pg2U64k

Audias homines affabiles, qui Latine discunt vel didicerunt non modo scribendo, sed etiam loquendo!
:-)
(bene fecerunt, quod etiam "sub-titulos" addiderunt.)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Suntne in numero vestro, quibus placeat Latine loqui?

Beitragvon mystica » Fr 3. Jun 2022, 13:24

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 09:51, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Nächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 18 Gäste