Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc XXVII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 20. Jun 2022, 07:30

Emilius/"Aemulus" M. Cioran philosophus et essayista Romanicus obit Lutetiae.
Natus est a.d.VI Id. Apr. anno MCMXI in Transylvania.
Ab anno MCMXXXVII vixit in Francogallia, ubi in mansione sub tecto sita habitavit parva.
Edidit aphorismorum collectiones, quarum est acer pessimismus et nihilismus.

Diligerem mundum, in quo nulla inveniantur criteria, nulla forma, nullum pricipium,mundus
omnino incertus ac dubius.
Nam mundo in nostro omnia criteria, formae principiaque inania et insulsa sunt.


https://de.wikipedia.org/wiki/Emil_Cioran
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10192
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXVII annos

Beitragvon marcus03 » Di 21. Jun 2022, 07:00

Ioannis-Paulus Carolus Sartre philosophus, dramaticus, religionis criticus in lucem editur Lutetiae,
qua in urbe et obiit a.d. XVII Kal. Mai. anno MCMLXXX.
Qui inter philosophos existentialismi gravissimos habetur.
Anno MCMLIII convenit illum Martinum Heidegger, a quo se averterat.
Diutissime cum Simona de Beauvoir una vixit in coniugio "difficili".

https://de.wikipedia.org/wiki/Der_Liebe ... und_Sartre
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10192
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCXLV annos

Beitragvon marcus03 » Mi 22. Jun 2022, 13:45

Fredericus Guilhemus de Humboldt doctissimus, scriptor, rerum civilium peritus in lucem editur
Potisdamiae ad Berolinum sitae.
Obiit a.d.VI Id. Apr. anno MDCCXXXV Berolini.
Quem rem educatoriam in Borussia funditus reformasse Neohumanismi spiritu adductum constat.
Universitas Berolinensis nomen ducit ab eo.

https://www.google.de/search?q=wilhelm+ ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10192
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCMXLIII annos

Beitragvon marcus03 » Do 23. Jun 2022, 08:30

Titus Flavius Vespasianus imperator Romanus obit Aquarum Cutiliarum LXIX annos natus.
Imperator se Imperatorem Caesarem Vespasianum Augustum ipse nominavit.
Natus est a.d. XV Kal. Dec. anno DCCLXII a.u.c. Falacrini in Sabinorum finibus siti.
Primus erat imperator ex gente Flavia oriundus.
Bello civili confecto victor discessit illo anno, quo quattour fuerunt imperatores, anno DCCCXXII a.u.c.
Inclutissimum est illud Vespasiani: PECUNIA NON OLET.
Id verum esse quis negaverit? Doleo.
Pecuniam eam esse rem, qua efficiatur, ut mundus circumvertatur, constat.
Quam rem his diebus exprimimus his usi verbis Anglicis: Money makes the world go round.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10192
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCXVII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 24. Jun 2022, 09:47

Fredericus Hoyle astronomus et mathematicus Britannus nascitur Bradfordi.
Decessit a.d. XIII Kal. Sept. anno MMI.
Optime meruit de origine elementorum explicanda e.g. quomodo carbonium
in unum confundendo nascatur in stellis.
Idem in cosmi ipsius origine exponenda versatus est.
Cui titulus SIR a regina Angliae attributus est ante L annos.

https://www.google.de/search?q=fred+hoy ... &sa=X&ved=
https://de.wikipedia.org/wiki/Fred_Hoyle
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10192
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste