Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CXVIII annos

Beitragvon marcus03 » So 3. Jul 2022, 08:00

Theodorus Herzl scriptor, publicista diurnariusque Austriaco-Hungaricus obit Edlachi in Austria inferiore siti. Natus est a.d. VI Non. Mai. anno MDCCCLX Aquinci.
Conditor est zionismi politici gravissimus, qui vocatur, quo effectum est,
ut civitas Iudaeorum nasceretur anno MCMXLVIII.
Ea terra complectitur aream quadratorum chiliometrorum milium fere XXIX (cum regionibus occupatis).
in qua novies decies centena milia incolarum habitant et politice instabilissima est.
Adhuc fuerunt XXXVI imperia.
Adhoc bellis et insidiis iterum atque iterum concutitur.
Terrae magnitudo est fere eadem ac terrae foederalis Hassiae ad Germaniam pertinentis.
Nec ad pacem nec ad quietam quandam pervenire posse videtur.
O quam terram minimam, o quae problemata perpetuo maxima!
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10324
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXXXVIII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 4. Jul 2022, 07:47

Marie Curie, nata Maria Salomea Sklodowska, physica chemicaque obit in Francogallia.
In lucem edita est a.d. VII Id. Nov. anno MDCCCLXVII Varsoviae.
Quae vocem radioactivi creavit. Cum marito repperit elementa Polonii et Radii.
Cui bis praemium Nobelianum tributum est et physicae et chemiae anno MCMII sive MCMXI.
O quam feminam fortissimam prudentem, perseverantissimam!

https://upload.wikimedia.org/wikipedia/ ... hem%29.jpg
https://de.wikipedia.org/wiki/Marie_Curie
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10324
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCCXXXIII annos

Beitragvon marcus03 » Di 5. Jul 2022, 08:26

Ioannis Cocteau scriptor, scaenarum dispositor pictorque Francogallus nascitur prope Lutetiam.
Obiit a.d. V Id. Oct. anno MCMLXIII alio in oppido ad Lutetiam sito.
Inter surrealistas habetur gravissimos. Quem pessimistam fuisse constat,
certe bellis mundanis commotum, quorum utrumque ipse viderit.
Inter alias pelliculas innotuit pellicula, quae ORPHEI TESTAMENTUM inscribitur et anno MCMLX prolata est.

https://www.google.de/search?q=jean+coc ... &sa=X&ved=
https://de.wikipedia.org/wiki/Jean_Cocteau
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10324
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CDLXXXVII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 6. Jul 2022, 09:10

Sir /"Senior" Thomas/"Didymus" Morus vir civilis, Domini cancellarius, scriptor humanismi Britannus decessit ad supplicium tractus. Cui caput praecisum est.
In lucem editus erat a.d. VII Id. Feb. anno MCDLXXVIII Londinii, ubi etiam supremum obiit diem.
Qui recusaverat quoddam iusiurandum iurare. Qua de causa occisus est parricida.
Colitur sanctus (ex anno MCMXXXV) et martyr ab ecclesia Anglicana et Catholica. Patronus est omnium imperantium et eorum, qui in republica versantur.
A.d. X Kal. Iul. in memoriam revocatur
Innotuit opere, quod UTOPIA inscribitur.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10324
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CLXII annos

Beitragvon marcus03 » Do 7. Jul 2022, 08:05

Gustavus Mahler/"Molitor" componista Austriacus, praefectus musicus, praefectus theatri melodramatis
auctorque gravissimus in eo reformando in lucem editur Campi Pulchri in Bohemia siti.
Obiit a.d. XV Kal. Iun. anno MCMXI Vindobonae L annos tantum natus.
Vita eius tragica digna est, quae legatur:
https://de.wikipedia.org/wiki/Gustav_Ma ... krise,_Tod

https://www.google.de/search?q=gustav+m ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10324
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CLV annos

Beitragvon marcus03 » Fr 8. Jul 2022, 08:00

Kaethe/"Katharina"/ Kollwitz nata Schmidt/"Faber" pictrix, graphica, sculptrix Theodisca
in lucem editur Regiomontani.
Decessit a.d. X Kal. Apr. anno MCMXLV prope Dresdam (in Mauritii Arce, ubi ille THESAURUS SAXONUM
inventus est anno MCMXCVI) aetate LXXVII annorum.
Quae inter artifices notissimas habetur Theodiscas expressionismo ac realismo mota.

https://www.google.de/search?q=kollwitz ... &sa=X&ved=

https://de.wikipedia.org/wiki/K%C3%A4the_Kollwitz
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10324
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DCCCLXIX annos

Beitragvon mystica » Fr 8. Jul 2022, 15:03

.
Zuletzt geändert von mystica am Di 9. Aug 2022, 12:13, insgesamt 2-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1667
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ClaudiaK » Fr 8. Jul 2022, 16:40

Ii, qui amant et hominibus dant, quod habent et
ii, qui amorem accipiunt, vere dilecti sunt.


Bild

Sit dies in memoria unicae Kaethe Kollwitz.
ClaudiaK
Consul
 
Beiträge: 337
Registriert: Di 1. Dez 2020, 08:07

Re: Abhinc XLV annos

Beitragvon marcus03 » Sa 9. Jul 2022, 08:28

Alicia Stokes Paul pugnatrix pro feminarum iuribus ardentissima decessit
in New Jersey XCII annos nata.
In lucem edita est a.d. III Id Ian. anno MDCCCLXXXV in Monte Laureli in eadem civitate sito.
Intra annos VIII ei cum amica, Lucia Burns, contigit, ut feminis Americanis suffragii ius concederetur.
Qua de causa constitutio Americana suppleta est anno MCMXX.

https://www.google.de/search?q=alice++p ... &sa=X&ved=
https://de.wikipedia.org/wiki/Alice_Paul
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10324
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCCCLXXXIV annos

Beitragvon marcus03 » So 10. Jul 2022, 08:33

Publius Aelius Hadrianus, qui Imperator Caesar Traianus Hadrianus Augustus appellatus est,
obiit Baiarum. Imperavit ab anno CXVII imperator Romanus decimus quartus.
Inter alia imperi fines munivit illo Vallo Aelio, quod novimus "Hadriani Vallum".
Longitudine est chiliometrorum fere CXX.
Cui successit Antoninus Pius, qui illum Marcum Aurelium adoptavit, philosophum in sella imperatoria,
qui ab anno CLXI imperavit ad annum CLXXX.

https://www.google.de/search?q=hadrian& ... h&sa=X&ved
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10324
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDCCCX annos

Beitragvon marcus03 » Mo 11. Jul 2022, 09:46

Caracalla imperator Romanus nomine Marcus Aurel(l)ius Severus Antoninus munere fungens suo
edicit, ut omnes cives liberos civitate Romana frui liceat, quae res "Constitutio Antoniniana" nominatur.
Quaedam eius constitutionis pars papyrus in urbe Gießen in Hassia sita conservata tenetur.
Caracalla in lucem editus est prid. Non. Apr. anno CLXXXVIII Lugduni,
decessit a.d. VI. Id. Apr. anno CCXVII in Mesopotamia XXIX annos tantum natus.

https://www.google.com/search?q=caracal ... &sa=X&ved=
https://de.wikipedia.org/wiki/Constitutio_Antoniniana
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10324
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CDLXXXVI annos

Beitragvon marcus03 » Di 12. Jul 2022, 07:44

Desiderius Erasmus Rotterdamensis doctor universalis et humanista inclutissimus,
nobilissimus, validissimus obit Basileae.
Idem theologus,philosophus,philologus, sacerdos editorque erat. Edidit plus quam CL librorum.
Incertum est, quo anno natus sit (MCDLXVI/VII/VIII) a.d.V Kal. Nov.
"Humanistarum princeps" appellatur, quem viam patefecisse Aetati Eruditae Europaeae constat.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10324
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXXXI annos

Beitragvon marcus03 » Mi 13. Jul 2022, 07:02

Edvardus Norden philologus et religionum historicus obit Turici LXXI annos natus.
In lucem editus est a.d. XI Kal. Oct. anno MDCCCLXVIII Emdeni.
Professus est Gryphiswaldiae, Bratislaviae, Berolini.
Ex gente Iudaica oriundus anno MCMXXXV a Nazistis omnibus privatus est muneribus.

https://www.google.de/search?q=eduard+n ... &sa=X&ved=
https://de.wikipedia.org/wiki/Eduard_Norden
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10324
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMCXXII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 13. Jul 2022, 08:19

Gaius Iulius Caesar vir civilis, imperator, auctor in lucem editur Romae, qua in urbe
periit illis Idibus Martii anni XLIV ante Christum natum XXIII ictibus percussus.
Quo auctore respublica libera in monarchiam conversa est bello finito civili.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10324
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CIV annos

Beitragvon marcus03 » Do 14. Jul 2022, 08:13

Ernestus Ingmarus Bergman scaenarum dispositor theatri pellicularumque, scriptorum scaenariorum auctor Suescus nascitur Uppsalae.
Decessit a.d. III Kal. Aug. anno MMVII in insula Faroe in mari Baltico sita.
Qui ante XXV annos honore scaenarum omnium temporum optimi dispositoris affectus est in
spectaculis pellicularum Cannaek actis.
Cuius opera sunt de morte, de Deo quaerendo, solitudine humana modoque, quo homines inter se
se gerant ac habeant.
Imprimis innotuit pellicula, quae SZENEN EINER EHE Theodisce inscribitur et ante IL annos prolata est.
https://de.wikipedia.org/wiki/Szenen_einer_Ehe

https://www.google.de/search?q=ingmar+b ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10324
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste