Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc MCMLXIX annos

Beitragvon Zythophilus » So 18. Sep 2022, 18:34

Ederis a cara, princeps Traiane, parente,
qui toto imperium maximus orbe reges.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16123
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCMXXXVI annos

Beitragvon medicus » Mo 19. Sep 2022, 00:46

Natus est ANTONIVS PIVS, imperator Romanus, ad Lanuvium. Ultimum tempus longius pacis imperio Romano ei duce fuit.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6310
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc DLXXII annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 19. Sep 2022, 06:44

Magnus in Angelico fit ponte tumultus equorum,
ut multos homines, qua fluit unda, necent.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16123
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MCMXXXVI annos

Beitragvon marcus03 » Mo 19. Sep 2022, 07:00

Aurelius Fulvus Boionius Arrius Antoninus, qui Antoninus Pius appellatur, in lucem
editur Lanuvii in Latio siti, ubi idem obiit Non. Mart. anno CLXI.
Qui illum Marcum Annium Verum, suae uxoris nepotem, qui post eius mortem
imperator Marcus Aurelius imperavit, adoptavit.
Imperator se nominavit Titum Aelium Hadrianum Antoninum Augustum Pium. .
Quo imperante pacis spatium longius fuisse fertur.

https://www.google.de/search?q=antoninu ... &sa=X&ved=
https://de.wikipedia.org/wiki/Antoninus_Pius
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10402
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CLIX annos

Beitragvon marcus03 » Di 20. Sep 2022, 11:49

Iacobus Ludovicus Carolus Grimm linguarum et litterarum investigator obit Berolini.
Natus est prid. Non. Ian. anno MDCCLXV Hanoviae in Hassia sitae.
Qui auctor habetur philologiae Theodiscae et antiquitatis studii.
Inter multa et alia edidit et mythololgiam Germanicam, quae dicitur.

https://www.google.de/search?q=jakob+Gr ... &sa=X&ved=
https://de.wikipedia.org/wiki/Deutsche_Mythologie
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10402
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Heri

Beitragvon Zythophilus » Di 20. Sep 2022, 14:14

Mansura in tumulo tandem regina quiescit
et domus, ut mos est, ultima corpus habet.
Filius hinc Carolus sibi tradita regna tenebit,
illaque uanescet tempore eunte parens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16123
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc DCCCLXIII annos

Beitragvon Zythophilus » Di 20. Sep 2022, 14:17

Factus Alexander conuentus papa Petrini est.
Iam fuerant huius nominis ante duo.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16123
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMXL annos

Beitragvon marcus03 » Mi 21. Sep 2022, 08:05

Publius Vergilius Maro, poeta Romanus inclutissimus obit Brundisii.
Quem "Mantua genuit" Id. Oct. anno DCLXXXIII a.u.c.

https://www.google.de/search?q=vergilius&tbm=isch&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10402
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon mystica » Mi 21. Sep 2022, 09:55

Hoc est epitaphium inclutum poetae Romani Publii Vergilii Maronis, ubi scriptum est: "Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet (nunc) Partenope (Parthenope); cecini pasgua (pascua), rura, duces."

Bild

Nihil aliud poeta Romanus Publius Vergilius Maro in animo habuit, nisi magnum poeatam Graecum Homerum imitari et Augustum laudare a parentibus. Nam poeta Romanus Vergilius erat non solum summus admirator poetae Graeci Homeri, sed etiam aemulator sedulissimus. :D
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1685
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Abhinc CXXVII annos

Beitragvon marcus03 » Do 22. Sep 2022, 08:04

Martinus Julius Hertz philologus Theodiscus obit Vratislaviae.
Natus est a.D. VII Id. Feb. anno MDCCCXVIII Hammoniae.
Professus est Gryphiswaldiae et Vratislavia.
Inter alia edidit opera grammatici Prisciani et scriptoris Auli Gellii.
Anno MDCCCXCII editionem Horatii protulit.
Effecit quoque, ut Thesaurus Linguae Latinae nasceretur.
Ad hoc recensuit prima volumina operis, quod TE appellatur.
Carolus Lachmann erat eius mentor, cuius vitam sibi narratam divulgavit.

https://de.wikipedia.org/wiki/Martin_Hertz
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10402
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMLXXXIV annos

Beitragvon marcus03 » Fr 23. Sep 2022, 07:48

Divus Augustus in lucem editur Gaius Octavius Romae.
Decessit a.d. XIV anno DCCCXXXIX a.u.c. Nolae.
De quo plus referre cum longum est tum est ululas Athenas portare nostro in foro.
Bellis civilibus confectis rem publicam Romanam in monarchiam convertit, quam rem ipse nominavit
Restitutionem Rei Publicae.

https://www.google.de/search?q=augustus ... &sa=X&ved=
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10402
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Sa 24. Sep 2022, 07:12

Paulus Henricus Emilius Baehrens philologus obit Groningae diebus duobus post diem natalem
XL annos tantum natus.
Natus est a.d. VIII Kal. Oct. anno MDCCCXLVIII prope Coloniam.
Bene meruit de operibus scriptorum inclutorum edendis.

https://www.google.de/search?q=emil+bae ... &sa=X&ved=
https://de.wikipedia.org/wiki/Emil_Baehrens
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10402
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXXV annos

Beitragvon marcus03 » So 25. Sep 2022, 08:28

Guilhlemus Cuthbert Faulkner scriptor Americanus nascitur in Albania Nova
in civitate foederali, quae Mississippi appellatur, sita.
Obiit prid. Non. Iul. anno MCMLXII eadem in civitate.
Anno MCML ei litterarum praemium Nobelianum attributum est.
Qui suae patriae gravissimus auctor putatur fabularum romanensium.

https://www.google.de/search?q=faulkner ... &sa=X&ved=
https://de.wikipedia.org/wiki/William_Faulkner
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10402
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCCXXXIII annos

Beitragvon marcus03 » Mo 26. Sep 2022, 08:00

Martinus Heidegger inclutissimus philosophus Theodiscus in lucem editur in oppido Meßkirch
in Badenia-Virtembergia‎ sito.
Obiit a.d.VII Kal. Iun. anno MCMLXXVI Friburgi Brisgovia siti.
Ab illo Edmundo Husserl eiusque phaenomenologia et Guilhemi Dilthey vitae philosopia inspiratus
novoblitam ac am creavit ontologiam, in qua probare temptavit philosophiam illud ESSE ipsum adhuc neglexisse et oblitam esse paene omnem.

Opere, quod ESSE ET TEMPUS inscribitur, innotuit. Quod prolatum est anno MCMXXVII,
quo anno quidam Iosephus Ratzinger natus est, theologus philosophiae valde deditus.
Philosophiae et litteris saeculi vicesimi maioris fuit momenti.
Quem amatorem illius Hannae Arendt fuisse constat - amore quidem captum miro et inusitato.


https://www.google.de/search?q=heidegge ... &sa=X&ved=
http://www.presse.uni-oldenburg.de/einb ... enberg.pdf
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10402
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXXVII annos

Beitragvon Tiberis » Mo 26. Sep 2022, 11:19

In novas carmen populare formas
qui redegit per modulationem,
Béla Bartók vitae obiit supremam
musicus horam.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11494
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 3 Gäste