Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 15. Nov 2022, 07:54

Hoc, Leopolde, die laudaris, sancte patrone,
cui prope Vindobonam est condita sacra domus.
Coniugis inuenit dilectae flammea coniunx:
Hanc sedem monachis tunc tribuere pii.
Quae uiridis tenuem tenuit sambucus amictum,
arida conspicitur – claustra pete! – inter opes.
O quot laeti hodie mortales moenia quaerunt,
quae, pie, debentur, dux Leopolde, tibi.
De dolio ingenti, uelut est mos, labere, laete,
et, Deus ut tribuat, fausta precare, tibi!

https://upload.wikimedia.org/wikipedia/ ... hen_01.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16160
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 18. Nov 2022, 17:40

Quid mulier ad Catulllli carmen LXX. respondeat:
Nullam se dicit iuvenis me ducere malle,
nec sibi me Venerem, crede, placere magis.
Dicit. Sed quod amans iuvenis mihi dixerit ante,
non ualet hoc Helenes ora uidente diu.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16160
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon medicus » Sa 19. Nov 2022, 13:12

Zythophilus hat geschrieben:nec sibi me Veneris, crede, placere magis.

Quis mihi explanat casum genitivi "Veneris" hac in sententia?
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6367
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » Sa 19. Nov 2022, 14:21

Bene rogas, Medice!
Equidem coniecto digitos poetae (nimia cervisiae copia obruto) non satis paruisse, usque adeo, ut pro accusativo genitivum poneret.
Aliter ipse sententiam non intellego ...
Vale!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6643
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Sa 19. Nov 2022, 14:26

ille ego qui hat geschrieben:Equidem coniecto digitos poetae (nimia cervisiae copia obruto) non satis paruisse

Aut Veneri ipsi se dederat. In Veneris oculos fortasse spectabat in carmine componendo. :wink:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10552
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon Tiberis » Sa 19. Nov 2022, 17:38

furtim Zythophilus versum emendasse videtur ;-)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11542
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Do 24. Nov 2022, 14:12

Bild
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1721
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 26. Nov 2022, 22:46

Aureus e stagno est extractus piscis in oram.
Vda gigas liquidis membra mouebat aquis.

https://www.kleinezeitung.at/lebensart/ ... -der-Angel
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16160
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 27. Nov 2022, 09:56

Aduentum Domini primus nunc incipit ignis
nec procul a nobis nuntiat esse Deum.

https://www.suedostschweiz.ch/sites/def ... k=nJHwcRNl[/list]
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16160
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 4 Gäste