Nugae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Di 15. Nov 2022, 07:54

Hoc, Leopolde, die laudaris, sancte patrone,
cui prope Vindobonam est condita sacra domus.
Coniugis inuenit dilectae flammea coniunx:
Hanc sedem monachis tunc tribuere pii.
Quae uiridis tenuem tenuit sambucus amictum,
arida conspicitur – claustra pete! – inter opes.
O quot laeti hodie mortales moenia quaerunt,
quae, pie, debentur, dux Leopolde, tibi.
De dolio ingenti, uelut est mos, labere, laete,
et, Deus ut tribuat, fausta precare, tibi!

https://upload.wikimedia.org/wikipedia/ ... hen_01.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16225
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Fr 18. Nov 2022, 17:40

Quid mulier ad Catulllli carmen LXX. respondeat:
Nullam se dicit iuvenis me ducere malle,
nec sibi me Venerem, crede, placere magis.
Dicit. Sed quod amans iuvenis mihi dixerit ante,
non ualet hoc Helenes ora uidente diu.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16225
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon medicus » Sa 19. Nov 2022, 13:12

Zythophilus hat geschrieben:nec sibi me Veneris, crede, placere magis.

Quis mihi explanat casum genitivi "Veneris" hac in sententia?
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6430
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » Sa 19. Nov 2022, 14:21

Bene rogas, Medice!
Equidem coniecto digitos poetae (nimia cervisiae copia obruto) non satis paruisse, usque adeo, ut pro accusativo genitivum poneret.
Aliter ipse sententiam non intellego ...
Vale!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6726
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nugae

Beitragvon marcus03 » Sa 19. Nov 2022, 14:26

ille ego qui hat geschrieben:Equidem coniecto digitos poetae (nimia cervisiae copia obruto) non satis paruisse

Aut Veneri ipsi se dederat. In Veneris oculos fortasse spectabat in carmine componendo. :wink:
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 10674
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Nugae

Beitragvon Tiberis » Sa 19. Nov 2022, 17:38

furtim Zythophilus versum emendasse videtur ;-)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11594
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Do 24. Nov 2022, 14:12

Bild
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1741
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 26. Nov 2022, 22:46

Aureus e stagno est extractus piscis in oram.
Vda gigas liquidis membra mouebat aquis.

https://www.kleinezeitung.at/lebensart/ ... -der-Angel
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16225
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 27. Nov 2022, 09:56

Aduentum Domini primus nunc incipit ignis
nec procul a nobis nuntiat esse Deum.

https://www.suedostschweiz.ch/sites/def ... k=nJHwcRNl[/list]
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16225
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon mystica » Mo 5. Dez 2022, 10:55

Bild
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1741
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » So 18. Dez 2022, 10:04

Cum tribus in uiridi flagrat ultima flamma corona:
Nuntiat aduentum non procul esse Dei.
Filius aeterni genitoris gaudia reddet,
ut repleat placida pectora pace sua.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16225
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Mo 19. Dez 2022, 07:32

Cracouiae narrant uersatum in monte draconem
atque homines et oues ore uorasse fero.
Dicitur hoc monstrum uir sulphure et igne necasse,
ne ciues ederet bestia ouesque rapax.
Cui natura uirens, quereretur, amatur et herba,
heu, scelus effectum sulphure et igne malum:
„Vir uiro liquidas sic improbus inquinat auras
innocuamque necat sulphure et igne feram!“

https://upload.wikimedia.org/wikipedia/ ... welski.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16225
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Nugae

Beitragvon Matthaeus » Di 27. Dez 2022, 14:46

ASTRA NITENT HODIE PVERI DE VIRGINE NATI
O ABSINT ANNO PESTIS ET ARMA NOVO
cura deum fuerunt olim regumque poetae
praemiaque antiqui magna tulere chori.

Ov. ars 3, 405-406
Benutzeravatar
Matthaeus
Propraetor
 
Beiträge: 178
Registriert: Di 14. Aug 2007, 21:40
Wohnort: Münster

Re: Nugae

Beitragvon ille ego qui » Di 27. Dez 2022, 17:28

Iuvat te hic videre, amice (necnon poeta) doctissime!

:-D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6726
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Nugae

Beitragvon Zythophilus » Sa 31. Dez 2022, 18:37

Cras, o Iane, tuus, tacite auctor, mensis inibit,
ultima cum fuerit nocte peracta dies.
Cras cum mense nouo nouus annus inibit agendus,
ultima cum fuerit nocte peracta dies.
Cras noti menses solito ordine currere inibunt
et solito current ordine, ut ante, dies.
Cras nos ebrietas abiens curare uetabit,
quae nouus ille annus tempora ferre paret.
Cras somni tacitis longi gaudebimus horis,
iam tibi, papa, dies cum sacer actus erit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16225
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 10 Gäste