Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
In Deum credere simile est nandi periculi: rei cuidam te credas opus est visurus,
an sustinearis.
Religio evolutionem interpretetur licet. De evolutione id dixerit, ad quod ea spectet,
quod rerum naturae investigatio in illa non cognoscere, sed suspicari tantum possit.
Restat quaestio, qua ex causa aliquid inveniatur nec nihil.
Coelibatus inhumanus est et sacrae scripturae non respondet.
Qui scit multum, idem scit, quid nesciat- saltem si sapiens est.
Potestate carere Christiano dedecori non est.
Paucos novi, qui mundum reddere velint meliorem,sed clavum in pariete defigere possint.
Horribile est illud, quod nos allicit simulque terret.
In potestate nostra non est, cuius amore capiamur.
Femina potentissimum est in mundo. Cuius inmanu positum est, ut virum eo ducat,
ubi eum versari Deus velit.
Alterum amamus, una cum altero libenter esse velimus.
Desiderium lucis est, quod vita praecipit nobis.
Beatitudo imprimis in eo posita est, ut conscii simus innocentiae.
Noli umquam braccas induere optimas profecturus ad libertatem et veritatem defendendam.
Semper id studendum est, ut malleus rectus tempore feriatur recto.
Cui ars est vitae, eius vita artificium est magnum.
Mortem vincere nemo potest.
Deo summo soli honori, proximo, ut se doceat ex eo.
Lingua primo momento semper obstaculum colloquendi.
Non invenitur risus aut Theodiscus aut Anglicus aut Italianus aut Russicus.
Risus hominum est differentia carens quaque.
Gestus sunt cogitata, quae reddita sunt visibilia.
Tributarii sunt ii, qui inviti sanguinem dant dono.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste