Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CXXII annos

Beitragvon marcus03 » So 26. Mär 2023, 10:42

Tennessee Williams scriptor Americanus nascitur Thomas Lanier Williams III Columbi
in terra Mississippi siti.
Obiit a.d. V Kal. Mart. anno MCMLXXXIII Neoeboraci.
Innotuit spectaculis, quae inscribuntur TRAMEN VIARIUM NOMINE DESIDERII vel FELES IN TECTO LAMINA OBDUCTO.
Praemio affectus est annis MCMXLVIII et MXMLV, quod nomen ducit ab diurnario et editore
Hungarico-Americano Iosepho Pulitzer.

Res stulta quaeque inveniet, qui se committat.


Nos omnes alter altero utimur, quem appellamus amorem.
Cum alter altero utatur non licet, id appellamus odium.

Illi,cui infirma est memoria,nihil iam superest nisi quod dicit verum.

Deus non apparet, cum eum apparere velimus, sed apparet ad tempus.

Feminae amant victos, sed eos decipiunt victis usae.

Quod praeteriit, cavea est, cuius cancellos flectere, sed non frangere possimus.

Qui vixerunt temporibus prioribus eadem pravitate fuerunt ac nos.
Quod quidem tantummodo non noverant.

Mox non referet, an beati simus an miseri, cum neutri vacaturi simus.

Femina virum nulla ex alia causa amare potest nisi quod eum alii feminae concedere non vult.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XXI annos

Beitragvon marcus03 » Mo 27. Mär 2023, 10:40

Guilhemellus Wilder scaenarum dispositor, scriptorum scaenariorum auctor, pellicularum
fabricator Austriacus obit in urbe Angelorum.
Natus est a.d. X Kal. Iul. anno MCMVI Suchae in Galicia sitae Samuel Wilder.
Innotuit pellicula, quae inscribitur NONNULLI ID DILIGUNT CALIDUM,
in qua illa M.M. partes agit primas (anno MCMLIX).
Plus quam LX pelliculas LX fecit intra L annos.
Sexies illo OSCARIO affectus est praemio, multo saepius nominatus est dignus, qui eum accipiret.

Iterumne facerem pellicula Marylina actrice? De qua re disputavi cum
meo medico domestico, psychologo, ratiocinatore. Qui mihi dixerunt me
esse veteriorem et divitiorem, quam ut hoc denuo perfungerer.

Austriaci et Theodisci artificium illud confecerunt,ut Beethoven redderent Austriacum et Hitler Theodiscum.

Tam bonus tantum es quam res omnium optima, quam umquam fecisti.

Noli loqui me te interpellante!

Quae tanta specie erat, ut veletur opus esset.
Illa Monroe in linteo apparens nuda - id simpliciter nimium fuisset.
Non dico eam fortasse corpore fuisse ampliore, sed ingenti vi erotica.


Americani se praebent suspiciosos, cum quis unus ex suis fieri vult -
aliter ac Francogalli, Angli Sueci, plurimae nationes aliae, quae diffidentia capiuntur,
cum unus ex suis fieri velis.

Nemo, qui miracula esse sibi non persuasit, res veras recte et sobrie iudicat.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CLXXVIII annos

Beitragvon medicus » Mo 27. Mär 2023, 16:58

Guillelmus Conradus Roentgen natus et anno MCMI physicae primo praemio Nobeliano affectus est.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc DVIII annos

Beitragvon mystica » Di 28. Mär 2023, 08:15

.
Zuletzt geändert von mystica am Mo 22. Mai 2023, 11:54, insgesamt 1-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Abhinc CLXVII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 29. Mär 2023, 12:11

Iosephus Iulius Athanasius Ambrosch philologus et archeologus Theodiscus obit Bratislavae.
Natus est a.d.XV Kal. Ian. anno MDCCCVI Berolini.
Anno MDCCCXLVIII/IX in conventu nationali versatus est Francoforti legatus.

https://de.wikipedia.org/wiki/Julius_Ambrosch
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XXXIX annos

Beitragvon marcus03 » Do 30. Mär 2023, 09:03

Carolus Iosephus Erich Rahner magnus theologus Theodiscus obit Oenoponti.
Natus est a.d. III Non. Mart. anno MCMIV Friburgi in Brisgovia siti.
Docuit Oenoponti et Monachii.
Qui pertinet ad thelogiam kerygmaticam et summo iure in numero theologorum
saeculi vicesimi omnium gravissimorum habetur.
In Concilio Vaticano secundo munere consultoris functus est.
Inter eius scripta innummerabilia illud opus eminet, quod inscribitur GRUNDKURS DES GLAUBENS,
quod anno MCMLXXVI prolatum est.

Homo pius temporis futuri erit mysticus, ille, qui quiddam expertus est.

Homo, cum se omittit neglegitque ipsum amaturus proximum sui immemor,
illud tangit arcanum, quod DEUS appellatur.

Deus nos de se ipso certiorem facere vult et caritatem, quae est ipse, profundere.
Omnia alia,quae inveniuntur, creata tantum sunt, ut hoc unum esse possit:
caritatis miraculum infinitum

Nox facta est clara, Deus ipse festum sibi paravit, quo in caelo adhuc celebratum non erat:
homo est factus.

Credere est perferre per vitam omnem, quod Deus comprehendi non potest.




https://de.wikipedia.org/wiki/Karl_Rahner
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXI annos

Beitragvon Tiberis » Do 30. Mär 2023, 14:21

Quem pueri celebrant, quamvis non gesserit umquam
res sibi narratas, May Carolus moritur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc CCXCI annos

Beitragvon medicus » Fr 31. Mär 2023, 12:06

Iosephus Haydn natus est in Austria.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc CDXXVII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 31. Mär 2023, 12:35

Renatus Cartesius philosophus, mathematicus naturaeque investigatur nascitur.
Obiit a.d. III Id. Feb. anno MDCL.
Rationalismum primum condidit.
Illud COGITO, ERGO SUM eum reddidit inclutum et multa et alia in rerum natura inquirenda.

Zur Erforschung der Wahrheit bedarf es notwendig der Methode.
Ad veritatem investigandam ratio quaedam opus est rem aggrediendi.

Quaecumque verisimilia tantum sunt,falsa esse verisimile est.

Plerumque decipimur, cum nos ipsos prudentiores putamus ceteris.

Quodcumque scimus in cognitione certa et clara positum est.

Quod describi non potest, metiri non possumus.

Cum libros legimus utiles, quasi cum hominibus optimis annorum praeteritorum colloquimur.

Nobis non licet credere res omnes nostri gratia esse creatas.

Profecto nemo nisi Deus perfecte sapiens est i.e. rerum omnium scientia praeditus.


https://de.wikipedia.org/wiki/Ren%C3%A9_Descartes
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCDXCVI annos

Beitragvon marcus03 » Sa 1. Apr 2023, 09:58

Flavius Petrus Sabbatius Iustinianus imperator Romanus cum patruo imperare coepit.
Ab Kalendis Augusti eiusdem anni imperabit solus.
Natus est anno fere CDLXXXII Tauresii in Macedonia boreali siti.
Obiit a.d. XVIII Kal. Dec. anno MLXV Constantinopoli.
Qui inter imperatores antiquitatis exeuntis omnium gravissimos habetur.
Innotuit imprimis illo Codice Iustiniano.

https://de.wikipedia.org/wiki/Justinian_I.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CCXIII annos

Beitragvon medicus » Sa 1. Apr 2023, 16:27

Napoleo Bonaparte Mariam Ludovicam, archiductricem Austriacam, in matrimonium duxit.
https://de.wikipedia.org/wiki/1._April# ... w_wife.jpg
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 1. Apr 2023, 17:54

Saepius incipiens mensis nos fallit Aprilis,
ut cuiquam caueas fidere, credule homo.

https://www.felser.de/wp-content/upload ... 50x300.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCXVIII annos

Beitragvon medicus » So 2. Apr 2023, 12:08

Hans Christian Andersen, poeta et scriptor, Othenesuuigense natus est.
Zuletzt geändert von medicus am So 2. Apr 2023, 13:04, insgesamt 2-mal geändert.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon Tiberis » So 2. Apr 2023, 12:57

medicus hat geschrieben:Othenesuuigense


:?
apud Graessium* civitas, in quo Andersen natus est, Othania vel Othenae vel Ottinium vel Ottonia eqs appellatur, licet in primis testimoniis nomen habeat Odsui vel Odansue.

* Benedictus Graesse, Orbis Latinus
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon medicus » So 2. Apr 2023, 13:04

Vocem miram hic inveni et obstipui:
https://de.wikipedia.org/wiki/Odense

Nomina a te indicata commodum illo in libro inveni, gratias ago, quod auxilium mihi tulisti.
Zuletzt geändert von medicus am So 2. Apr 2023, 14:55, insgesamt 1-mal geändert.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 13 Gäste