Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CXVI annos

Beitragvon marcus03 » Fr 26. Mai 2023, 10:15

Marion Robert Morrison, qui nomine John Wayne innotuit, nascitur in oppido Winterset in Iowa sito
Obiit a.d. III Kal. Iun. anno MCMLXXIX in Urbe Angelorum.
L annos in pelliculis apparuit, quae e.g. inscribuntur FLUMEN RVBRVM, ACCIPENSER ATER, RIO BRAVO.
Cui erat cognomen DVKE, quod erat canis nomen, quod ad eum pertinuit puerum.

Nihil maioris est momenti, dum vivimus, nisi dies crastinus.
Media nocte dies init recens , integer et immaculatus, se manibus committens nostris
speransque nos ex die hesterno aliquid didicisse.

Loquere simpliciter, loquere lente nec nimium dixeris!

Ne ulli credideris viro, qui temeto abstineat!

His diebus multae puellae specie sunt virorum, qui puellarum sunt specie.

Gallinae agendumst, quod agat oportet.
Animo forti est, qui mortis timore captus tamen equum conscendit.


https://de.wikipedia.org/wiki/John_Wayne
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc C annos

Beitragvon marcus03 » Sa 27. Mai 2023, 09:35

Henricus Alfredus Kissinger vir civilis et minister ab rebus externis nascitur Fuerthi/Vadi,
quod oppidum proximum est urbi Norimbergae.
Anno MCMLXXIII pacis praemio affectus est Nobeliano.
Qui et bello et paci favit. Inter auctores magni habetur momenti, qui id studuerunt, ut
bellum, quod frigidum appellatur, finem caperet. Quo munere suo fungente
bellum Vietnamense finitum est.


Quod ad plerosque viros attinet, nihil pulchrius in viris plerisque est femina,
quae eos comitantur.

Plus mali a prophetis effectum esse puto quam ab illis, qui rem gubernent publicam.

Quod publice cogitatur, per se non oritur. Efficitur.

Qui munere suo fungi coeperunt arbores evellant non licet
cognoscendi tantum causa, an radices adhuc
adhaereant illis.

Viri civiles venales culpa carent, si reliquae decem centensimae mala sunt fama.

Quod adhuc ignotum fuit, res est unica, quam homo quisque metuat.

Potentia omnium adiumentorum, quae coeundi libidinem incitant, validissimum.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CLXXXIII annos

Beitragvon Tiberis » Sa 27. Mai 2023, 13:46

Nicolaus Paganini obiit, violina daemonis instar
arte incredibili quem cecinisse ferunt
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc DLXX annos

Beitragvon marcus03 » Mo 29. Mai 2023, 15:07

Constantinopolis menses duos obsessa ab Osmanis Mehmedio duce expugnatur, qua re Byzantii imperium
in omne tempus interit.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DLXX annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 29. Mai 2023, 21:08

Constantinopolim capiunt – heu! – denique Turcae;
militibus uictis moenia firma ruunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16841
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LXX annos

Beitragvon Tiberis » Mo 29. Mai 2023, 23:58

Mons , qui altissimus est in orbe toto,
primum ascenditur a viris duobus:
Edmund Hillary gloriam paravit
hac re perpetuam sibi atque Norgay
Tenzing Sherpa comes qui erat probatus.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Abhinc LXXII annos

Beitragvon marcus03 » Di 30. Mai 2023, 09:19

Ermanus Broch scriptor Austriacus moritur in Civitatibus Foederatis Americae.
Natus est Kal. Nov. annos MDCCCLXXXVI Vindobonae.
In trilogia, quae inscribitur SOMNAMBULI, describit dissolutionem et eorum, quae ducantur pretioasa
dignaque, quae observentur fundamenta rei publicae et personae humanae.
Quod opus inter gravissimas habetur fabulas romanenses modernas.
Broch versatus est in thematibus ad rem publicam pertinentibus, iuribus humanis,
totalitarismo oeconomismoque, qui dicuntur.
Erant, qui censerent illum litterarum praemio Nobeliano esse afficiendum mortuum.

Quis laetior esse potest aegrotus? Nulla re cogitur, ut pugnam ineat de vita, immo
libero mori ei licet.


Semper modestior fuisti, Virgili, sed non fuisti vir modestia prava.
Non ignoro te, quae dono dederis, consulto mala reddere velle, ut ea denique nobis surripias
necopinantibus.

Rectissimum, o Virgili, est hoc ... Lucius Varus et Plotous Tucca me fecerunt certiorem de
tuo consilio horribili nec iis statim credere nolui ... profectone de operibus delendis deliberas tuis?

https://de.wikipedia.org/wiki/Hermann_Broch
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Di 30. Mai 2023, 15:09

Ermanus Broch scriptor Austriacus moritur in Civitatibus Foederatis Americae.
Natus est Kal. Nov. annos MDCCCLXXXVI Vindobonae.


Maxima confusio temporum :D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Di 30. Mai 2023, 15:58

ille ego qui hat geschrieben:Maxima confusio temporum

Nullam video confusionem natu mortis diei antecedere solente. :)
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Di 30. Mai 2023, 16:23

Nullam video confusionem natu mortis diei antecedere solente


AAAAAAAAAAAAAAAAAH! :-o :D :D
Semper igitur est confusio :D
Praesens historicum Marcianum videtur ;-)

Vale!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc LXXVIII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 31. Mai 2023, 11:40

Rainer Werner Fassbinder scaenarum dispositor, histrio, pellicularum confector, componista,
dramaticus nascitur in oppido Werenshovae in Bavaria sito, quod illo Pastore Kneipp innotuit.
Obiit a.d. IV Id. Iun. annos MCMLXXXII Monachii, qua in urbe sepultus iacet.
Intra paucos annos creavit XL pelliculas, duas series televisioni confectas, tres pelliculas breves.
Adhuc XXIV spectacula composuit et IV fabulas radiophonicas.
Cuius pelliculae versantur in facultate sensuum commodi causa abutendorum,
temporibus Nazismi praeteritis, miraculo oeconomico in Germania oriente, terrorismo gregis,
qui se RAF appellavit.

Sunt tria feminarum genera: pulchrae, intellegentes - plures.

In tuae vitae partibus omnibus rectus stes opus est, non stans te prodis ipsum.

Vita non prius habilis erit et suppeditabit, quam mortem passi erimus rem vitae propriam.
Dum mors inter ea est, quae et fugiamus et loquentes excludamus, et vita talis est,
ut magni non sit momenti.


https://commons.wikimedia.org/wiki/File ... of3593.JPG
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XCVII annos

Beitragvon marcus03 » Do 1. Jun 2023, 12:37

Marilyn Monroe scaenaria et pellicularum confectrix Americana nascitur Norma Jeane Mortenson/Baker in Urbe Angelorum.
Decessit Non. Aug. anno MCMLXII ibidem morte voluntaria.

Mihi plus est imaginationis roboris, quam ut domi remaneam domum curans.

Imperfectum esse est pulchrum esse, esse insanum ingeniosum.
Et praestat prorsus ridendum esse quam molestum.

Qui mane orat, cui dies reliquus suppeditat ad res iocosas et turpes agendas.

Puella sapiens oscula dat non amans, aures praebet non credens audito, deserit,
qui se est deserturus.

Omnia, quae operae pretium sint, quae possideantur, eadem operae pretium sunt, quae exspectentur.

Invidia umbra, quae successu efficitur.

Metuere stultitiae est. Item stultus est, quem paeniteat, quodcumque egerit.

Cum puella essem parva, nemo mihi umquam dixit me esse bellam.
Omnibus quidem puellis parvis dici oportet eas esse bellas, etsi bellae non sint.
Proficere et felicem esse iucundissimum est, sed non est, quo corpus foveas nocte frigida.

Femina neminem desiderat, qui se non desiderat.

Vita,qualis sit, nescis, quoad egeris eam.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CIII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 2. Jun 2023, 10:16

Marcellus Reich-Ranicki auctor et litterarum criticus Polono-Theodiscus nascitur Włocławeki.
Obiit a.d. XIV Kal. Oct. anno MMXIII Francforti ad Moenum siti.
Qui innotuit criticus librorum acerrimus et serie, quae inscripta erat QVATERNIO DE LITTERIS DISPVTANTIVM
et ab anno MCMLXXXVIII transmissa est. Cui praefuit usque ad annum MMI.
Olim ad gregem pertinuit, qui se GRUPPE 47 appellavit.
Qui multa scit, etiam plus scire cupit.

Pecunia sola neminem reddit beatum, sed in taxiraeda lacrimare praestat quam in tramine publico.

Fieri non potest, ut cum omnibus feminis in orbe sitis coeamus, sed tamen id studendum est,
ut faciamus.

Praestat quidem librum bonum emptum non legi quam eum non emi.

Auditores et lectores optimi sunt ii, qui mihi fidem non habent.

Ille, cui parsum est, cum sui occiderentur, nec secum nec cum mundo pacem iungat licet.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Fr 2. Jun 2023, 16:47

Marcellus Reich-Ranicki auctor et litterarum criticus Polono-Theodiscus


Rectissime!
Ipse enim enim Germanum (Deutscher) sese esse negavit, sed Theodiscum (deutschsprachig) se libenter appellavit.
Inde ex adulescentia illi favi.

:-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc IC annos

Beitragvon marcus03 » Sa 3. Jun 2023, 11:43

Franciscus Kafka scriptor linguae Theodiscae moritur in oppido Kierlingae in Austria sito
XLI annos tantum natus - morbo ad pulmones pertinente peremptus.
Natus est a.d. V Non. Iul. anno MCMLXXXIII Pragae Anschel Kafka.
Innotuit operibus, qui inscribuntur e.g. CAUSA, REGIA, INCERTVS VBI SIT, et multis fabulis,
inter quas est ille "Imperatoris Nuntius".
Ex "Epistula ad patrem scripta" cognosci potest eum infelicissium fuisse patris auctoritate.

Quo invito amicum et familiarem Maximum Brod eius scripta protulisse constat.
Ab illius nomine adiectivum "kafkaest" nomen ducit ad res se inusitate habentes exprimendas.

Bonum quodam modo triste.


Avaritia indicium certissimum magnae miseriae.


Quicumque pulchra cognoscendi facultatem sibi servabit, numquam senescet.

Librum securim esse oportet mari gelu constricto.


Non quisque veritatem cognoscere potest, sed veritatem esse potest quisque.

Quomodo mundo gaudere possumus nisi effugientes ex illo?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 18 Gäste